Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 140, S. 118
Ego Philippus de Bolandia. Universis, quibus littere pre sentes misse fuerint, constare cupio et manifeste protestor, quod omnia bona, que hac die. . abbas et conventus in Otterburg tenent sive possident in Herbsheim, Wormatiensis dyecesis, una cum consensu et bona voluntate Lukardis, collateralis mee, esse libera liberaliter recognosco ; ita quod ipse.. abbas et conventus omnia, que michi de dictis bonis nomine census sive ratione precarie vel alio quocumque modo dari sive solvi pos- sent vel deberent, in perpetuum possideant et habeant pacifice et quiete. Hec quidem in presentia ipsius abbatis et conventus conferens beatissime virgini Marie, cuius clementia suffraganti- bus meritis et orationibus dicti conventus in vita eterna michi remedium conferat peccatorum. In huius rei evidentiam pre dictis .-. abbati et conventui has litteras trado sigilli mei muni- mine roboratas. Actum et datum apud Otterburg, anno Domini m.cc.lxiii. in cena Domini.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 140, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/f62c3a5a-a707-459a-a31b-5dd686c450b2/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success