Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 169, S. 136
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 169, S. 136


Ego Arnoldus dictus de Montfort et collateralis mea. Te- nore presentium protestamur et notum esse volumus universis
127
presentibus et futuris, quod nos communicata manu parique con sensu pro remedio et salute animarum nostrarum, immo et pa- rentum nostrorum religiosis viris domino . . abbati et conventui in Otterburg in silva nostra apud Otterbach et in omni confinio eiusdem nostre iurisdictions, omnibus ipsorum animalibus cuius- cunque generis liberam et quietam evagationem in querendis pascuis sive pratis temporibus suis, aquis, glandibus et nemori- bus, sine omni exactione et inquietatioue nostri aut nostrorum successorum dedimus in perpetuum ad utendam. In cuius rei evidens testimonium et robur perpetuum sigillis, videlicet do- mini . . prepositi de Lutra, domini R . . . sculteti ibidem, do- mini H ... de Honecken et civium civitatis Lutrensis presen tem litteram duximus roborandam. Quia ego Arnoldus proprio sigillo careo, usus sum sigillis predictorum. Datum et actum anno Domini m.cc.lxx. primo.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 169, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/f731f2fb-96ba-45d5-9a33-0df93b2ed7fc/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success