Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 6, S. 165
Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 6, S. 165
In nomine domini Amen. Que geruntur in tempore, ne simul la- bantur cum ipso, placuit, ut ea, que ad posteros volumus derivari, scriptis reciperent firmamentum. Noverint igitur universi huius litere auditores, quod ego Hainricus senior de Witra, et ego Chu- nigundis uxor eius, ac ego Hei nri cus filius eorum Marschalkus austrie, nos, inquam, considerantes fundationem sanetimonialium, que
DAS STIFTUNGSBUCH
ad nos tamquam ad fundatores respicit, non posse ibidem durabiliter radicare propter causarum repugnanciam diversarum, annuimus con- muniter animo diligenti, ut amicus noster Stephanus de meyssow de cura predicte fundationis se Maliter intromitfat, transponendo ipsam et locando, ubi cognoverit posse proficere et ei visum fuerit melius expedire. Jam dicto Stephano presentibus nos firmiter obli- gamus, quod prefate fundationi ac iuri advocacie eiusdem ex nunc renuncciamus simpliciter et precise taliter, ut in quocumque loco per eum transposita fuerit fundatio memorata, ibi nullum ius debemus nobis aliqualiter usurpare, hoc solum excepto, quod super bona, que nos contulimus, domui prenotate, defensores et advocati tenemur esse contradiccione qualibet non obstante. In quorum omnium testimonium atque robur supradicto Stephano offerimus sigillorum nostrorum mu- nimine has literas roboratas. Datum et actum monasterio Zwetlensi anno domini millesimo ducentesimo LXXVII decimo Kalendas Augusti testibus annotatis, qui sunt hü. Dominus Hainricus Abbas de sancta Cruce. Dominus Chu nrad us abbas de liligenveld. Do minus Ebro abbas de Zwetla Hadmarus de Sunberch. et filiu s suus hadmarus. Hugo et hadm arus de Liechten- vels. Otto et Alberode Rastenberch. Poppo deLiebn- werch. Ortolfus de Ronnberch. Et alii quam plures.
DES KMlSTEItS ST. BERNHARD. 157
quod strenuus vir Stephanus de meyssaw Marschalcus Austrie dilectus fidelis noster quondam veniens ante nos nobis iudicio presi- dentibus in placito generali Wienne habito coram nobis quandam conmunem questionem proposuit et quesivit, videlicet si bona sua proprietaria, que ab amieis suis coheredibus cque divisa iuxta jus illud vulgo dictum fuerzicht proprietarie possideret et haberet, quorum bonorum divisionem iam dudum fore factam inter ipsum et amicos suos coheredes eorundem bonorum ligitimc approbavit, cuicun- que vellet, libere dare posset. Super qua questione per conmunem sentenciam nobilium et sapientum ac tide dignorum virorum nobis astancium et assidencium in iudicio et placito nostro generali coram nobis sentenciatum extitit et concessum, quod omnia sua bona pro prietaria eque divisa per ius illud „fuerzicht" vulgo dictum, ut supra tactum est, etiam invitis omnibus amicis coheredibus suis et absque inpedimento quolibet euiuscumque sive bona eadem in salutem et re- medium anime sue in pios usus convertenda, aut alias quo dare voluerit licite et libere dare possit iuxta arbitrium liberum et libitum sue pro prie voluntatis. In cuius questionis sibi concesse et admisse et facti memoriam sive testimonium evidens presentes litteras patentes cum sigilli nostri inpensione et testibus infra scriptis eidem Stephano dedimus et fecimus assignari. Testes sunt dominus Otto senior de Haslow, dominus Hadmarus senior de Sunberch, do minus Hermanus de Wolfkestorf, dominus Hainricus de Chunringe, dominus Hadmarus iunior de Suneverch sive de Hornsperch,dominusLewtwinus, dominus Her- mannus et dominus Wulfingus fratres de Sunberch Mi nisteriales austrie. Dominus Chunradus de Praitenveld Marschalcus curie,dominusWolfkerusdeVischemund, dominus Otto grecus dictus, Milites et plures alii fide digni. Datum Wienne Anno Domini Millesimo ducentesimo LXXXV, XVI, Kalendas Marcii.
DAS STIFTUNGSBUCH
Kloster St. Bernhard, ed. Zeibig, 1853 (Google data) 6, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterStBernhard/0223e377-95ba-44c1-99de-97563af52783/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success