Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 87, S. 269
Current repository:
Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 87, S. 269


Nos soror Offemia dicta abbatissa Totusque conventus in sancto bernhardo Ordinis cysterciensis vniversis Cristi fide- libus tam posteris, quam presentibus salutem in domino et pariter no- ticiam subscriptorum, quoniam iuxta sapientis consilium quemque decet accepti beneficii memorari, eos tarnen per maxime, qui potissimum de elemosinarum beneficiis sustentantur. Igitur cum illustris domina nostra Elizabeth Ducissa austrie, que tam in se, quam eciam aput inclytum Dominum nostrum Albertum Ducem Austrie ma- ritum suum dilectum mater omnium religiosorum esse offi cio s a pietate s ata git super innumera beneficia quibus nostram
DAS STIFTUNGSBUUH
pauperiem et incomodum actenus est misericorditer consolata, nunc liberalitate magnifica datis domui nostre decem talentorum redditibus ac constructa testudine et altari de super in oratorio nos tro memoriale duraturum perpetuo sibi aput nostram exiguitatem studuerit conparare. Nos tante eius pietati et voto omni qua possumus gratitudine et fidelitate occurrere cupientes ipsam dominam nostram predecessoresque eius, nec non predictum dominum nostrum Ducem Austrie liberosque ipsorum in conmunicacionem omnium bonorum, que per nos nostramque successionem dominus inperpetuum operari dignabitur recipimus in vita pariter et in morte. Insuper pro bono statu eorundem in hac vita atque in remedium omnium aminarum pre- dictorum iuxta votum sepe dicte domine super altare constructum missam dici cottidie inperpetuum nos ordinaturas promittimus per capellanum specialiter ad hoc deputatum. Redditus autem decem ta lentorum predictorum in hiis locis continentur, videlicet in G u m p e n- dorf sex talenta et XXII denarii. In Z elnd erndorf XIIII sol. et VIII denarii. In horn civitatem (!) prope nos novem solidi. In huius rei perpetuum monimentum presentem literam sepe dicte domine nostre liberisque eius tradidimus nostro nec non domini abbatis Zwet- lensis patris nostri sigillo attencius conmunitam. Anno domini Millesimo Ducentesimo Nonagesimo VIo Tercio Kalendas Sep- tembris.
Kloster St. Bernhard, ed. Zeibig, 1853 (Google data) 87, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterStBernhard/2c2a555c-abb5-4147-9a59-8d71baa6e590/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success