Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 4, S. 161
Current repository:
Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 4, S. 161

Clemens episcopus servus servorum dei. Dilectis filiis abbati Cistercii eiusque coabbatibus Cysterciensis ordinis in. generali capitulo constitutis salutem et apostolieam benedictionem. Cum sicut ex parte dilectarum in Christo filiarum abbatisse et con- ventus monasterii de Maylan pataviensis dyocesis fuit propositum coram nobis , eedemque nullius ordinis observanciis sunt astricte ordini vestro, secundum cuius regulam annis pluribus domino servierunt incorporari desiderent et institutis eciam informari. Nos earum desiderium favore benivolo prosequi cupientes discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus . si eis suffragantur pro prie facultates, de quibus sub clausura vivere valeant, conpetenter ordini vestro, si ad hoc dyocesani accedat assensus, incor porantes easdem ipsas alicui abbati dicti ordinis conmittatis, qui eas instruat regularibus institutis, et in monasterio ipso, cum expedierit, officium visitacionis inpendat, eiusdem dyocesani episcopi in omnibus, que cysterciensis ordinis institutis non obvient iure salvo. Datum Viterbii IV. Kalendas Novembris Pontificatus nostri anno secundo.
Kloster St. Bernhard, ed. Zeibig, 1853 (Google data) 4, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterStBernhard/35a0a8d9-cefd-4585-b52f-266ec4b55719/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success