Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 3, S. 160
Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 3, S. 160
Urbanus episcopus servus servorum dei. Dilectis filiis. Cesa- riensi et de hailsprun. monasteriorum abbatibus Augustensis et Eystettensis dyocesum salutem et apostolicam benedictionem. Atten dens dilectus filius nobilis vir hainricus de chunring. Mar- schalcus austrie. illud esse felix commercium. cum terrena pro celestibus conmutantur. pro sue a�? parentum suorum animarum reme dio, monasterium in quo sint sorores cysterciensis ordinis. de bonis suis in fundo proprio construere ad honorem dei. et beate marie vir ginis gloriose proponit. Quia vero aliquorum fratrum monasteriorum vestrorum presencia propter hoc dicitur indigere. Discrecionem vestram rogamus. monemus et hortamur attente per apostolica vobis scripta precipiendo mandantes quatenus aliquos de huiusmodi fratri- bus. quos idem nobilis a vobis pecierit. et vos magis utiles esse videritis ad construccionem dicti monasterii concedatis. Datum apud urbem vcterem VII. Idus maij Pontificatus nostri anno tercio.
DES KLOSTERS ST. BERNHARD. 151
Kloster St. Bernhard, ed. Zeibig, 1853 (Google data) 3, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterStBernhard/464e7fb7-1731-42eb-9e22-15162113223b/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success