Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 72, S. 248
Nos Chunradusdei gratia Abbas inAltenburch tenore presentium protestamur et constare volumus vniuersis. Qtrod dominus Wolframmus plebanus deStregen Capellanus noster de nostra beniuola voluntate et consensu nostri capituli aream vnam in Ebenp runne sitam ad ecclesiam suam in Stregen iure proprie- tario pertinentem dominabus ad sanctum Pernhardum pro tercio dimi- dio talento denariorum Wiennensium vendidit et pro eisdem denariis possessiones alias sibi et sue ecclesie contiguas et magis vtiles, duos videlicet agros cum pomerio et silua paruula apud Vulpem de Ek- kenstain in recompensam dicte aree comparauit. Ne autem huius empeionis seu vendicionis formam quisquam nostrorum vel dicti ple- bani successorum valeat irritare, sed ut firma semper permaneat atque rata, sanctimonialibus supradictis presentes dedimus literas sigilli
*) Chmel, Dipl. migcell. p. 231.
DES KLOSTERS ST. BERNHARD. 235
nostri robore consignatas pariter et firmatas. Datum et actum in Al tenburen anno domini millesimo ducentesimo lxxxviij tercio Nonas Junii.
In nomine domini amen. Licet bona vendita comuni iure tran- seant ad ementes, expedit tamen et cautum est, ut quomodo transierint, scripturis ac testibus roborentur. Noverint igitur universi presencium cognitores, quod ego Vlricus de Trebings bonorum meorum pos sessor veridicus et quietus vendidi curiam meam iuxta Egenprun ne sitam Religiosis dominabus, sanctimonialibus videlicet de sancto Bernhardo in Chrueg pro xiiij talentis denariorum monete pub- lice ac currentis, et ut dicta empcio firmior haberetur, prefatam curiam manu propria a �? fil i i m ei Levtfridi, qui solus me mortuo ius ad eandem habuit porrexi ad manus domine H. venerabilis abba- tisse ceterarumque dominarum domus predicte resignans omne ius vna cum filio meo supradicto, ipsis dominabus transferens quitquit iuris in ea habui, et in easdem transfundens simpliciter et precise, porrectis insuper nostris manibus domino StephanodeMeys- saw et fratri Alhardo procuratori ipsarum dominarum modo simili et hac causa obligans me ad hoc nichilominus per pre sentes scilicet, si supradicte domine infra xxx et j annum a domino de Ragz vel a quocumque aliquam impeticionem sustinuerint, sive accio contra eos instituta fuerit propter hanc rem, ipsam impeticionem sev accionem cum adiutorio domini de Meyssaw ego aut posteri mei ex presenti testimonio absque dampno dominarum tenebimur con- planare, alioquin quatuordecim talenta, que recepi, reddi debent do minabus memoratis. In quorum omnium testimonium ac robur de con sensu ac ratibabicione filii mei hec scribi feci et domini de M e y s- sawe ac abbatis de Zwetel sigillorum munimine pecii roborari. Datum et actum in Chrvg anno domini M» CO Lxxxxij°. Kaln. Junii testibus annotatis, qui sunt hii Ronnenbergarius, Ortolfus de praitenaich, Levpoldus de Pruczendorf, Phtlo de C hrug, p opp о et wikp о to de peugen, Gotschalchus de vronhoven, hainricus dahpek et alii quam p lur es fide digni.
DAS STIFTUNGSBUCH
Kloster St. Bernhard, ed. Zeibig, 1853 (Google data) 72, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterStBernhard/53d52fb5-2d69-47fb-b51f-a7192b5bd69c/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success