Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 435, S. 500
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 435, S. 500


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 435, S. 500
In nomine sancte et indiuidue trinilalis. Brvnwardus dei gratia Zweri- nensis episcopus vniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in uero salutari. Quoniam labente tempore labitur et hominum memoria, non improuide humana sollertia scripturarum sibi consueuit adbibere remedia, vt, que in statu cupiunt persistere solido, scriplis commendala maneant firmiora. Cum igitur officii nostri exigente ralione, du m lempus habemus, operari teneamur bonum ad omnes, maxiine autem ad domesticos fidei, non immerito maiori sollici- tudine et ampliori deuotionis affectu specialiter illis debemus superintendere, qui mundi uoluptatibus et terrenis uanitatibus renunciantes iugo claustralis discipline sponte ceruices suas subicere decreuerunt. Quapropter nouerit tarn fulurorum posteritas, quam presentium etas, quod nos dilecti nostri domini Borewini prin- cipis Slauorum suorumque hercdum circa cenobium monialium in loco, qui Campus Solls nuncupatur, situm piam deuotionem approbantes et laudabile factum eorundein imitantes, eandem ecclesiam, quam ipsi prediis et possessionibus cum summa munificentia fundauerunt, ad ampliandum ibidem diuinum seruicitun auctoritate noslra confirmauimus; et ut necessilatibus in dicto loco Jhesu Christo militantium plene et perpetuo .consulatur, et ut nostri memoria per easdem in benediclione iustorum haberetur, quicquid nobis decimationis de uillis et prediis earum ac- crescere potuit, cum suis expensis et laboribus incultam siluam a noualibus exslirpauerint, liberaliter eisdem contulimus ac absolute. Vt autem expeditius hoc nostrum clarescat per successiua lempora faclum, nomina uillarum, in quibus he decimationes habentur, dignum duximus asscribere, que sunt: Kvscyn, ubi locus idem fundatus est, qui nunc Campus Solis dicitur, Ponek, Lutbrechtisthorp, Luderesthorp, Nyuer, Reineresthorp, Parcowe, ubi primo claustrum situm fuit, Malbodenthorp, Bruneshouede, Kamyn, Kolche, Dammelov; in prouincia Bozstoc: Minor Zwerz, Rokentyn; in.prouincia Cuscyn: Techenlyn. Cum itaque pro mo— nasteriis de nouo fundandis Lateranense concilium talis collationis nobis indulserit
430 429 1235.
libertalem, nee a quoquam hoc nostrum factum racionabile et piura irritari in delrimentum proprie salutis ualeat aut infirmari, presentera paginam sigilli nostri appensione et testium subscriplione dignum duximus roborare. Testes autem hü sunt: Godefridus abbas de Dobran, Stephanus monachus de Salov, Reinerus et Johannes capellani nostri; milites: Thitleuus de Godebuz, Sygebodo de Holtthorpe, Heinricus de Zyarnyn, Heinricus de Jnsula, Godefridus de Tribome, Bertoldus de Trechov et alü quam plures. Acla sunt hec anno gratie M° CC° XXX0 V°, in- dictione nona. Datum in Waryn, nonas Januarii, per manum Reineri capellani nostri.
Nach dem Original im Haupt-Archiv zu Schwerin. An einer Schnur von rother und gelber Seide hängt das hieneben abgebildete Siegel des Bischofs Brunward von Schwerin: der Bischof sitzt auf einem unverziertcn Sessel, in der rechten Hand hält er den Bischofs stab, und mit der linken ein geschlossenes Buch gegen die linke Brust. Die Umschrift lautet:
* : BRVNWHRDVS v DQI: GRÄ : ZWflRINflNSIS = aPQ: Dieses Siegel, welches auch an der Urkunde für Neukloster Tom 21. Mai 1236 hängt, ist ein drittes Siegel des Bischofs Brunward, •welches sich in der feinen Ausführung wesentlich von dem ersten Siegel zur Urkunde vom J. 1219 (Nr. 255) und von dem zweiten Siegel zur Urkunde vom 3. Oct. 1232 (Nr. 406) unterscheidet. — Gedruckt bei Lisch, Mekl. Urk. II, S. 15.
1235. Januar 25.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 435, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/08cbc377-ab96-493b-9755-9e9ffcef6e49/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success