Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 214, S. 273
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 214, S. 273


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 214, S. 273
Hec est forma unionis, qua se dominus Otto Romanorum Imperator et Albertus marchio Brandenburgensis confederando colligarunt. Jmperator marcliioni dala fide manu in mamim, sicut imperialem excellentiam certitudinem decet facere, promisit, se mediatorem sludiosum et eflicacem inter regem Dacie et ipsum mar- chionem et Slauos existere. Si vero medium marchioni corapetens non inue- nerit, promisit, regi Dacie suisque fautoribus dedicere et marchioni contra ipsos et contra omnem hominem firmum et constans auxilium cum eflectu portare. Econtra marchio promisit domino imperatori in terminis sibi finitimis, precipue in Saxonia et Thuringia, contra omnem hominem ad conseruandum ei Imperium, quantum vires et facultates ipsius admittunt, fideliter seruire. Jdem etiam viginti familiäres marchionis, quorum nomina subscripta sunt, sub forma subscripta iura- uerunt. Si marchio promissum infregerit, imperator ipsum super voti violatione conueniet. Accepta conuentione marchio in presentia imperatoris productis utro- bique conscriptis innocenciam suam probabit. Si in probatione defecerit, abinde infra sex septimanas viginli sacramentales ipsius Brunswic intrabunt, et inde non exibunt nisi per consensum domini imperatoris; sine vinculis tarnen et captiuali
200 1212. 213
custodia manebunt. Nomina sacramentalium: Henricus comes de Zwerin, Jachezo, Fridericus de Hassele, Theodericus et Henricus fratres de Osterburch, Burchardus de Cocstede, Albertus de Niendorp, Gerrardus de Beliz, Yo de Giserslage, Al bertus de Buntveld, Rudengerus de Piulingen, Fridericus de Buoh, Arnoldus Sac, Conradus et Henricus de Saltwedele. Ut autem hec forma rata teneatur et in- conuulsa, placuit ulrique, imperatori scilicet et marchioni, presentera paginam, que pacti certum maneat indicium, inde conscribi et appensione sigilli communiri. Acta sunt hec anno dorainice incarnalionis MCCXH., indict. XV., apud Wicense in <-i s Iris, liiis testibus presentibus: Adolpho et Ludolpho comitibus de Dassela, Bernardo de Dorstat, Hermanno et Henrico comitibus de Hartesburc.
Nach dem Originale im Staats - Archive zu Hannover gedruckt in Orig. Guelf. HI, p. 812, Pertz Mon. IV, p. 220, und Riedel, Cod. Brand. H, l, S. 5. Die Urkunde -wird im Juli 1212 'ausgestellt sein; Tgl. Böhraer, Reg. Otto IV., p. 60.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 214, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/0ee52007-6b35-42e8-9f15-8123ca30c8a3/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success