Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 421, S. 492
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 421, S. 492
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Dei gracia 0. dux de Brunswich omnibus presens scriptum inspecturis salutera in salutis auctore. Que gerunlur in tempore, ne labantur cum tempore, necesse est ea testimonio proborum uirorum in scripli munimine roborari. Notum sit omnibus, tarn presentibus, quara futuris Christi fidelibus, quod dominus abbas et fratres de Doberan de consensu et vo- luntate nostra sartaginem integram et liberam cum omnibus attinentiis suis in salina nostra Luneborch a quodam burgensi Alberto nomine et a Titmaro fratre eius, sacerdote, in domo, que uocatur Buschinge,- pro statuto precio compararun}. Contulimus autem predicto abbati et fratribus talem graciam, ut, si contingat nos exactionem in aliis ecclesiis facere, predicta sartago sit ab omni exactione libera et excepta. Ne igitur in posterum domino abbati et fratribus predictis super huiuscemodi facto aliqua possit inferri calumpnia, sigilli nostri impressione pre- sentem paginam roboramus. Testes autem, qui interfuerunt, hü sunt: coraes Henricus de Dannenberge et comes Henricus de Luchowe et comes Guncelinus de Zwerin; ministeriales: Segebandus, Wernerus de Zwerin, Otto frater eius, Theodericus de Hiddesaker, Wasmodus Puer, Lippoldus de Scarhusen; clerici: Fredericus sacerdos, Dipbaldus Lubicensis canonicus, Johannes sacerdos; bur- genses de civitate: Adam, Leonardus, Theodericus ante Portam, Nycolaus Puer, Albernus et alii quam plures. Acta sunt hec anno gracie M° CC° XXX0 HF. Datum Luneborch, VIII0 idus Maii, per manus Johannis sacerdotis.
Nach dem Diplomatar. Doberan., fol. CXVIIb — Gedruckt bei Westphalen III, p. 1479.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 421, in: Monasterium.net, URL </mom/MeklenUrk/1321f888-50f0-42b1-bf96-fddf07be7b08/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success