Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 352, S. 411
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 352, S. 411

Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 352, S. 411
üenricus comes de Zuerin omnibus, ad quos presens scriptum peruenerit, in perpetuum. Ne quod ecclesiis et earum personis liberaliter impenditur, poste- rorum presumptione lemeraria reuocetur, placuit iurisprudentibus, illud, de cuius obliuione polest suboriri confusio, in scripturas redigere et sigillorum appensio- nibus elernare. Quorum prouida informatione nos edocti, declarandum duximus uniuersis, tarn presentibus, quam futuris, quod nos, ob piam dei genetricis gratiam et nostrc animc in salutera, uillam Metuuede cum suis atlinenciis, nobis hactenus qualitercunque seruitiis obligatam, ab exactione qualibet et petitione solitaque unius equi ad somarium amministratione, necnon ab omni seruitio liberara esse concediraus, hoc excepto, quod, si necesse fuerit, eiusdem uille incole cum ceteris hominibus contra insultus hostium obseruare debent custodiam, que landtwehre dicitur, generalem. Vt igitur hec nostra rationabilis ordinatio inconuulsa et rata permaneat, presentem iussimus conscribi paginulam et ad maioris securitatis eui- dentiani sigilli nostri testimonio communiri. Testes sunt hü: Margareta comitissa, uxor nostra, Guncelinus filius noster, Sifridus decanus Zuerinensis ecclesie, frater Henricus de [ZJulestorp, Fredericus de Eueringe, Conradus de Pallude, Thide- ricus Scherf, Henricus de Stralendorp, Nicolaus de Belowe, Thidericus S[c]a[c]- man, Bernhardus de [MJasendorp, Hermannus frater suus et alii quam plures. Acla sunt hec anno domini[ce] incarnationis millesimo ducentesimo uigesimo oc- tauo, indictione prima, data in Zuerin XV kalendas Martii.
Nach einer beglaubigten Abschrift im Haupt-Archiv zu Schwerin. Doch ist in der Zeugenreihe mit Lisch, Mekl. Urk. III, S. 76, Zulestorp statt Rulestorp, Scacman statt Statman geschrieben, und Dasen- dorp in Masendorp verbessert; vgl. Nr. 340 und 347 und unter dem Jahre 1241 die Urkunde des Nicolaus T. Werle über eine Schenkung im Lande Turne an das Kloster Eldena.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 352, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/1c4b8beb-a498-4be3-9f2c-070d02fc381c/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success