Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 579, S. 620
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 579, S. 620


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 579, S. 620
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Amen. Warüzlaus dei gracia dux Dyminensis omnibus in perpetuum. Cum omnium ecclesiarum libenter velimus pro- fectibus iraminere, libentissime tarnen eius ecclesiam, que summi patris filii filia est et mater, nostro solatio duxiraus honorandam, vt quanto maiorem prerogatiuam obtinet apud deum, eo ampliorem in oculis Jhesu Christi mereamur gratiam inuenire. Eapropter notum esse volumus vniuersis, tarn presentibus, quam futuris, quod nos dilectis nobis in Christo preposito, priorisse et conuentui necnon rao- nasterio ecclesie sancte Marie virginis in Verchin sanctique Johannas euangeüste, ordinis sancli Benedicti, post mulationem loci, qui Jnsula sancte Marie vocabatur, ipsara villam, que Virchene wlgariter nominatur, in qua prefalum raonasterium est situm, dedimus et tytulo donationis appropriauimus cum omni iuris integritate et vtilitate simulque vsufructu, agris cultis pariter et incultis, pratis, pascuis, siluis, nemoribus, paludibus, aquis, stagnis, riuulis, raolendinis structis et struendis, nec non proprielatem stangni Verchinpenitz cum iure simul et vtilitate, cum ripa atque fundo in nostra parte, et piscaturam cum magna sagena et aliis quibuscunque instrumenlis, capturam etiam anguillarum cum clausuris in stangno Verchinpenitz in capite Pene versus Orienten*, a capite Pene medietalem fluuii Pene vsque ad terminos ville Sconeueld, de ipsis vero terminis vsque ad terminos ville Metzhse- gure, et quicquid infra predictum terminum iuris nostri fuerit, ecclesie contulimus memorate, vt eo plenius ordo monasticus, qui secundum deum et beati Benedicti regulam in eodem monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem tempo- ribus inuiolabiliter obseruetur. Huius rei testes sunt: Burchardus prepositus, Wolterus de Peniz, Johannes Thuringus, Ilinricus Vrsus, Gerhardus Honech, Hinricus de Vitzsen, Henricus Angern, Johannes de Walsleue, Johannes de Apel- dorn, Olricus de Osten, Gotfridus tunc aduocatus noster, et alii quam plures fide digni. Ne autem sup[er] premissis dubium habeatur, hanc paginam sigilli nostri impressione signatam predictis preposito, priorisse et conuentui necnon monaslerio ecclesie sancte Marie virginis in Verchin sanctique Johannis euangeliste, ordinis sancli Benedicti, in testimonium validum erogamus. Acta sunt hec ab incarnatione domini anno M° CC° XLIII0 (!). Datum Kartlow, per manum Artusii nostri notarii, XIIII0 kalendas Julii.
Nach dem wieder aufgefundenen ursprünglichen Verchenschen Kloster-Copiar, auf Pergament, im königl. preuss. Provincial-Archive von Pommern zu Stettin. Die Jahreszahl dieser Urkunde -wird nicht richtig sein. Es ist in der Matrikel des Klosters Verchen eine andere Urkunde vorhanden, durch welche der Herzog "Wartislav von Pommern das von Clatzow nach Marieninsel, darauf nach Verchen verlegte
572 1245. 549
Nonnenkloster bestätigt. Diese letztere Urkunde hat: „Acta sunt — — anno M° CC° XLV°. Datum „Carttowe, per maiium Artusii nostri notarii, XIIH" kalend. Julii, indictione III"", und stimmt sonst mit der vorstehenden Urkunde in dem Eingange und ändern Wendungen völlig überein. Da nun auch die 3. Indiction zu der Jahreszahl 1245 stimmt, so -werden beide Urkunden in diesem Jahre ausgestellt sein. — Gedruckt bei: Dreger, Cod. Pom. I, p. 243; Kosegarten, Cod. Pom. dipl. I, S. 711; Lisch, Sehr. Urk. I, B, S. 25.
1245. Aug. 27. Meklenburg. 572.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 579, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/1efe334a-c005-4fc7-a02c-039cfd2ccde8/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success