Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 467, S. 530
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 467, S. 530

Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 467, S. 530
Albertus dei gratia Saxonie dux, Nordalbingorum dominus, omnibus, ad quos presens scriptum peruenerit, eternam in Jhesu Christo salutem. Ne rerum gestarum memoria per successiua temporum labatur spacia, humana consueuit sollertia sibi adhibere remedia scripturarum. Notum igitur esse volumus tarn pre- sfiililins. quam futuris, quod, cum ecclesia Raceburgensis per industriara domini Godescalci pie memorie, eiusdem ecclesie episcopi, insulam Campeas. (!) cum omnibus ad eandem insulam perlinentibus per pecunie summam centum marcarum argenti a dilecto fideli nostro Gunzelino Zwerinensi comite comparasset, nos in- tuitu beate virginis et fauore ipsius ecclesie, eodem comite a nobis expetente, omnem iurisdilionem nostram, que ad nos in prefalis bonis spectabat, eidem ecclesie cum omni iure assignanles reliquimus iure perpetuo possidendam. Quia igitur plurimos fallere iiouiimis. qui vero falli velil, neminem vidimus, nos eidem ecclesie, prout nostre conuenit excellentie, ad dubielatis scrupulum tollend um, seu eliam ad futurarum questiomim versutiam decidendam consulere volentes, pre- sentem paginam fecimus exhiberi sigilli nostri niunimine roboratam. Testes autem huius facti sunt hü: prepositus Heinricus de Eldena, (lominus Bernardus sacerdos, canonicus Raceburgensis, dominus Johannes procurator episcopi, dominus Theo- dorus Scacman, Hermannus de Bluchere, Hildebode, Conradus de Palude. Datum anno gratie M°CC0XXX°VII0.
Nach dem Original im Ratzeburgischeu Archive zu Neustrelitz. An einer rothen seidenen Schnur hängt das zerbrochene Siegel des Herzogs Albert, auf welchem Pferd und Reiter noch erkennbar sind. — Gedruckt in der Schlesw.- Holst.-Lauenb. US. I, S. 39.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 467, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/2c65434f-2970-40cf-aa15-f997591b4bec/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success