Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 250, S. 304
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 250, S. 304


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 250, S. 304
Cruncelinus et Hinricus dei gratia comites Zwerinenses Omnibus, ad quos presens pagina peruenerit, salulem. Notum esse volumus tarn presentibus, quam futuris, quod monaslerio Reinefeldensi conlulimus pro salute anime nostre et re- signauimus noucin mansos in villa Lubesse ciim quibusdam aliis areis, cum irriguis et arentibus agris, cum omni decima et total! Übertäte, qua a nobis possidebantur. et viginti mansos in villa Vlitze cum irriguis et arentibus agris, cultis et incullis. viis et inuiis, cum total! liberlate et proprietate, qua a nobis possidebantur, cum omni decima et iustitia. Vniuersos etiam cultores harum possessionum ab omni obsequio, petitionibus, precariis, exactionibus et expeditionibus et aduocaloruro grauaminibus esse liberos constituimus et exemptos. Jus etiam omne, capitalis videlicet sententie, abscisionis manus omnisque transgressionis correctionem, do-
.j
t218. 231
mino abbali et conuentui predicti monasterii contradimus, donamus plenarie et olferimus, nihil nobis et heredibus successoribusque nostris in eisdem bonis et colonis iuris. proprietatis et precepli omnino reseruanles; iIIin! eliam adicientes, vt annonam suam, quam de eisdera bonis et possessionibus receperint, liberi et »bsque conlradictione, quo voluerinl, noslra freli authorilate deducant. Hanc ergo paginam sigilli nostri testimonio roboramus et testium subscriptorum annotatione stabilimus, quorum hec sunt nomina: Alardus Badelaken, Aluardus de Bruse[u]it/e, Rinboldus de Driberghe, Rodolfus de Plote, Bernardus de Molendino, Hermannus Zyfelue, Wernerus de Luneborg, Cotzo aduocatus noster, et alii plures fide dignj. Si quis hanc nostram donationem infringere per se vel per suos aduocatos ten- tauerit, dei omnipotentis iram et districti iudicii vindictam se noscat damnabiliter incurrendum (!). Acta sunt hec in Zwerin, anno incarnationis dominice M.CC°XVIH., VIII0 kalendas Augusti.
Nach eine* Abschrift in dem Diplomatar der Reinfelder Urkunden aus dem 16. Jahrhundert, im Haupt- Archive zu Schwerin.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 250, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/3645d22a-333b-4f9f-9f28-3071017f0db8/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success