Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 541, S. 587
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 541, S. 587
.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Johannes Magnopolitanus omnibus presentem paginam inspecturis salutem in eo, qui est salus omnium. Si progenilorum nostrorum nobilium uestigia debita deuolione sequimur, dignum est, ut ad promotionem ecclesiarum et domino seruientium totis uiribus intendamus. Ad notitiam itaque tarn presentium, quam futurorum peruenisse uolumus, quod nos precibus familiaris nostri magistri Godescalci, scolastici Lubicensis, necnon seruitiis, que nobis exhibuit, inclinati, quecunque iuris nostri erant in villa Johan- nestorpe, que sita est in terra Dartzowe, uidelicel borcgwerc, censum porcorum, petitiones, exactiones et alia seruitia, si qua sunt preler hec, que nobis et nostris aduocatis de eadem uilla exhiberi consueuerunt, excepto iudicio manus et colli,
65'
516 1242. 535
de quo duabus partibus nobis prouenientibus portionem ternam, sicut et aliis lerre nostre cenobiis et ecclesiis, pro remedio anirae nostre et parentum nostrorum, cum assensu et voluntate heredum nostrorum, ad honorem sancti Johannis bap- tiste, sancti Blasii sanctique Nicholai in Lubeke, canonicis et ecclesie Lubicensi überall donatione contulimus in perpetuum possidenda, volentes omnimodis, ut prefatus magister G. nobis dileclus in memorato iudicio predicte uille, cuius etiam mansorum excrescentiam liberaliter eidem contulimus, diebus sue uite potestatem liberam habeat prouidendi. Et ut huic donationi nostre nulla ualeat in posterum calumpnia obiectari, subscriptis eorum nominibus, in quorum facta est presentia, presentem paginam sigilli nostri fecimus munimine roborari. Testes autem sunt: dominus Wolterus plebanus in Roz^toc, dominus Rodolfus plebanus in Godebuz, dominus Arnoldus plebanus in Nienborch, notarius noster; Egge- hardus Gallus, Euerardus aduocatus de Gnewesmolen, milites, et alii quam plures clerici et laici. Acta sunt hec anno gratie M° CC° XLII0.
Nach Leyerkus, Urk. des Bistb. Lübek I, S. 82, aus dem Reg. Cap. Lub. I, 18.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 541, in: Monasterium.net, URL </mom/MeklenUrk/3a1efc27-13cc-4cca-810c-477bac137279/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success