Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 240, S. 294
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 240, S. 294


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 240, S. 294
(jruncelinus comes Zwerinensis. Quoniam homines et ipsorum facta cum tempore uelociter transeunt et mulantur, nisi facta eorum per scripta notitie poste
1217. 221
rorum commendentur, idcirco' bona, que pro salute anime mee et parentum raeorum Zuerinensi ecclesie contuli, in presenti pagina feci consignari. Ego enim et frater raeus comes Henricus Zuerinensi ecclesie contulimus hec libera dona- tione, uidelicet Rubowe cum omni iure preter iudicium sanguinis, uillam Medu- wedel cum omni iure preter borchwerc et iudicium sanguinis, reseruata nobis hac peticione, ul nobis ministretur equus unus de eadem uilla, quando necessitas faciendi itineris nos coarctat. Ego autem Guncelinus solus in honorem dei et heale Catharine speciali donatione mansum unum in Warsowe cum omni iure preter iudicium sanguinis assignaui ad ministrandum lumen continuum de sepo apud altare sancle Catharine. Procuralori etiam eiusdem luminis qualuor solidos de molendino prope Zuerin posito pro labore sui oflicii deputaui, procuratori etiam alterius luminis apud sanctum Georgium de eodem molendino totidem solidos assignaui; hü autem octo solidi in natiuitate sancte Marie erunt annuatim persol- uendi. Ad lumen etiam, quod erit apud sanctum Georgium, magnam mensuram siliginis in uilla Stuze* donaui. Ne ergo super hiis dubitatio uel contentio ha- beatur uel memoria mei super hoc facto deleatur, presens scriptum sigilli mei impressione roboraui. Testes hü aderant clerici: magister Apollonius scolasticus Zuerinensis, Laurentius sacerdos et canonicus Zuerinensis, Eilwardus sacerdos et canonicus Zuerinensis, Hermannus diaconus et canonicus Zuerinensis, Arnoldus sacerdos sancti Nicolai, Gerardus sacerdos et uicarius Zuerinensis, Hermannus, Pamphilus, canonici Zuerinenses; laici: Bernhardus de Zuerin, Reinboldus aduo- calus, Henricus de Stralendorpe, Wluericus de Oldagesdorpe et alü quam plures. Datum in Zuerin per manum meam, anno dominice incarnationis millesimo duccn- lesimo decimo septimo, indictione'quinta, sexto nonas Julii.
Nach zwei beglaubigten Abschriften von 1580 —1590 im Haupt-Archive zu Schwerin. — Gedruckt bei Lisch, Mekl. Urk. III, S. 59. Clandrian, Protoc. fol. 9b, bemerkt über das Original: „Ist an Sigel und pergamen gcsundt". Er schreibt 'Meduwede (die Abschriften geben Medewede), - Stuze (die beste Abschrift vom Original gibt Sture, die andere Stuke).
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 240, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/43e8d962-b745-4031-92b9-52591df481b5/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success