Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 179, S. 247
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 179, S. 247


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 179, S. 247
Waldemarus dei gratia Danorum Sclauorumque rex, dux Jucie, dominus Nordalbingie, omnibus iustis* hec scripta cernentibus in perpetuum. Circumstantias conditionis humane et uarietates rerum nunquam in eodem statu permanentium in momento diligentius intuentes, nichil in humanis actibus ita (inimm uel stabile in presenli seculo consideramus, quod diuturnitate temporis, que mater est obliuionis, non possit ignorantie nebulis sepeliri et ab humana, que ualde labilis existit, memoria extirpari. Uolumus itaque ea, que digna meraorie a nobis geruntur in tempore, ne cum tempore labili a memoria hominum elabantur, litterarum irre- fragabili suffragio perhennare, ut in posterum filii, qui nascentur et exsurgent, enarrent ea filiis suis, et occasus nescia nouo semper sole humanis mentibus scriplure testimonio elucescant. Cum igitur ex iniuncto nobis diuina permissione officio teneamur omnibus in iusüs causis ad nos confugientibus subuenire, pre- cipue tarnen et quadam speciali prerogatiua eos, qui diuino sunt seruicio man- cipati, tenemur in iusticia confouere et ab iniuriis omnium eis malignare uolen- lium protectionis munimine defensare. Sciant itaque tarn posleri, quam presentes, nos ecclesie Raceburgensi et illius loci canonicis concessisse, ut omni übertäte et iramunitate super possessionibus suis, que priuilegio et auctoritate domini pape Adriani quarti et priuilegio Henrici ducis Saxonie et Bauwarie sunt confirmate, in posterum gaudeant feliciter et fruantur. Ut igitur hec nostra constilucio firma et stabilis et inconuulsa in posterum perseueret, eam sigilli nostri dignum duxiraus testimonio confirmare. Datum in Lalandia aput Oslerburgh, anno domini mille- sirao ducentesimo quinto, indictione VIIIa.
Nach dem Original im bischöflich Ratzeburgischen Archive zu Neu-Strelitz. An einer gelben seidenen Schnur hängt das au der rechten Seite verstümmelte Siegel. Auf der Hauptseite ist der König sitzend dargestellt, mit dem Reichsapfel in der Linken. Von der Umschrift ist erhalten:
. 0MARVS : Dfll : GRHCIH : DA..
174 1205.
Auf der Rückseite ist die hintere Hälfte eines linkshin sprengenden Reiters, der eine Fahne hält, sicht bar. Umschrift:
..MINVS NORThÄ..
(Die Hauptseite ist gebräunt, die Rückseite nicht) Gedruckt: Westphalen II, S. 2054; SohrOder P. M. l, 8. 510; Grober, Origines Livon. S. 262.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 179, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/50fe3707-0d9d-409f-8941-c4817289affc/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success