Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 119, S. 191
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 119, S. 191
Anno autem domini 1174., imperante glorioso ac victoriosissimo Fride- rico. praefato domno Gerhardo ecclesiae eidem praesidente et eo laborante, mo- nasterium noviim in Stedereburcli dei favente clementia consummatum est; unde praepositus voti sui compos consecrationem eius fieri proposuit. Deus autem, qiii voluntati bonae fidelium numquam deest et iustis postulationibus semper prae- sens est, ipsius in bonum adiuvil desiderium. Tanto namque proposito raaximas scivit adesse debere expensas et multas ad tale negotium necessarias esse divi- tias. — — Sane fidelium suoruni corda ita excitavit dominus, ut in multis ei subvenirent. Unde quorumdam benefactorum nostrorum nomina, ut memoria eorum nun deleatur in seculum, hie inserere curavimus. Serenissimus ille Bawariae et Saxoniae dux Heinricus primus auxilio suo nos iuvit — —. Officiatis tarnen suis, hoc est dapifero, pincernae ceterisque omnibus ita sollicite iniunxit, ut huic festivitati tamquam suae praeessent. Comes Guncelinus de Zvarin, ut saepe anle fecerat, in hac necessitate nobis subvenit, Ericus de Gatersleve, Ekbertus de Wulferebutle, Jordan dapifer aliique plures, qui ut centuplum de benefactis suis recipiant, divinae committinius clementiae. — — Domnus itaque Adelhogus epi- scopus sexto episcopatus sui anno, cooperante sibi beatae memoriae domno He- verraodo Razeburgense episcopo, monastcrium noviim in Stedereburch sub admi- nislratione domni Gerhardi praepositi ad honorem domini nostri Jhesu Christi et beatae Mariae virginis et beati Jacobi apostoli et sancti Cristofori marliris singu- lare patrocinium, in die natalis eorum cum tribus altaribus devote consecravit. Jpso etiam die velatio virginum celebrata est.
Annal. Stederburg. bei Pertz, Scr. XVI, p. 211.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 119, in: Monasterium.net, URL </mom/MeklenUrk/5abd4651-a90a-476b-9641-f5b91198fa0c/charter>, accessed at 2024-11-28+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success