Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 619, S. 650
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 619, S. 650


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 619, S. 650
Swantopolcus dei gratia dux Pomeranorum vniuersis Christi fidelibus hanc paginam inspecturis salutem in domino. Quoniam quod humana disponit ratio, processu temporum a successoribus contingit sepius immiilari. presenti scripto nostro et proborum hominum noslrorum testimonio quandam donationem nostram fratribus et monachis Cisterciensis ordinis de Dargun dignum duximus ratificandain. Quendam enim situm Bonsowe dictum ad fundandum nouum monasterium eiusdem ordinis, in loco, vbi nunc est transitus inferior per aquam Vettra, que fluit ibidem, molendinum in eadem aqua faciendum, ad honorem dei ampliandum et beate Marie genetricis eiusdem dei et domini nostri Jhesu Christi, pro remissione pec catorum nostrorum contulimus eisdem fratribus in perpeluum possidendum. Testes huius donationis sunt hi: dominus Tetbrandus abbas in Oliua, Hermannus et Wenceslauus capellanus de Gdanzk et Johannes capellanus de Sclawena, Bugulz castellanus in Sclawena, Woiach subdapifer et ceteri quam plures. Datum in Gdanzk, anno gratie millesimo ducentesimo quadragesimo octauo, decimo kalendas Octobris.
Nach Kosegarten, Cod. Pom. dipl. I, S. 793, aus der Matrikel des Klosters Bukovr. — .Vettra ist das todte Wasser zwischen Sukow und B<Sbbelin.u Hasselbach das. S. 1017. — Gedruckt auch in Dreger's Cod. Pom. dipl., S. 283, und darnach bei Lisch, Mekl. Urk. I, S. 82.
612 581 1248.
1248. Sept. 27. Neustadt.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 619, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/5cc69d4e-4905-47e7-b9da-d49a9b369687/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success