Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 445, S. 509
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 445, S. 509


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 445, S. 509
In nomine sancle et indiuidue trinitatis. Cohradus dei gracia Caminensis episcopus uniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspicientibus in perpetuum. Sciant tarn posteri, quam präsentes, quod nos de bona uoluntate nostra, cum unanimi consensu capitluli nostri Caminensis, ecclesie in Gustrowe in nostra dyocesi plantate decimas sexaginta mansorum integre sine aliqua diminucione in terra Cirpanie (!) liberaliter contulimus perpetue possidendas in uillis subscriptis: in villa Jamin decem mansi, in Teutonico Bützin nouem mansi, in Damene tredecim mansi, in Granzowe vndecim mansi, in Slauico Metnic sex mansi, in Biezlande vndecim mansi, in Paruo Daleuiz quatuor mansi, ita ut de predictis mansis qua- draginta cedant ad prebendas speciales instituendas, viginti vero preler principales prebendas in communes usus fratrum ecclesie conuertantur, de tribus autem sin- giilis annis nostra memoria peragatur. Preterea memorate ecclesie contulimus archidiaconatum cum cura animarum per totam terram Bisdede siue Tribedene, ita quod fratres eiusdem ecclesie unum ex ipsis eligant libere ad tale oflicium, domino Thiderico, qui nunc eidem officio nostra auctoritate preest, decedente uel uoluntarie resignante, et electum nobis representent, qui in terra memorata solli- citudinem nostram gerat. Vt autem hec rata permaneant et inconwlsa, nostro sigillo et ecclesie nostre firmiter communimus, anathematizantes et excommuni- cantes eos, qui contra statutum hoc aliquid presumpserint attemptare. Testes huius rei sunt: Florencius prepositus, Johannes decanus, Matheus custos, Hugho scolaslicus, canonici Caminenses, Jakezo aduocatus in Saltwedele, Helboldus miles, Raueno et alii quam plures. Acta sunt hec anno gracie M° CC° XXX0 V°, mense Octobre, pontificatus nostri anno secundo.
Nach dem Diplomatarium des Dom-Collegiat-Stifts Güstrow, Urkunde Nr. XIX. Auf dem Rande ist neben dem Worte Bisdede von einer Hand aus dem Ende des 15. Jahrb. beigeschrieben: „Nota: de archidiaconatu in Bistede nunc in preposituram Gustro wcns em mutato". In den Zahlen scheint ein Fehler zu stecken, da die Summe der Hufen nicht 63, sondern 64 beträgt. — Gedruckt in Jahrb. XU, S. 312, und bei Kosegarten, Cod. dipl. I, S. 501.
438 1235. 44t
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 445, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/6189cb61-429b-42d5-9139-711cbc91fd68/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success