Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 336, S. 395
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 336, S. 395



Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 336, S. 395
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Wartisclauus dei gratia dux Pomeranorum et Diminensium vniuersis sancte ecclesie filiis perpetuam in Christo salutem. Quoniam horainum facta per uelocem cursum temporum et etatum ob- scurantur, nisi scriptis autenticis posterorum memorie commendentur, idcirco habundantis cautele suadet utilitas, ut qui uult piis muneribus aut donis anime sue
Mekleoburslschei Urkunden - Back I. 41
322 1226. 330
consequi salutem, opus pietatis factum per scripta studeat tradere notitie posteri- tatis. Hinc est, quod ad uniuersorum presentium et futurorum notitiam peruenire uolumus, quod nos nillaiu. que Bolentin dicitur, claustro Dargun et fratribus ibidem cum omni iure contulimus possidendam; sed quia hec uilla Bolenlin minus usibus eorum apta uidebatur, ipsis fratribus instantibus lianc uillam per aliam, que Pin- nowe dicitur, curn adiacente quadam solitudine Golisowe nomine cum subscriptis terminis in concambium rationabiliter commutauimus. Qui termini tales sunt: incipiunt primo in Pena flumine et ascendunt contra orienlem per adiacentera uallem, a dextris habentem quercum magnam, usque ad quandam paludem, ex qua tempore niuis et pluuie effluit riuulus, qui per eandem uallem descendjt et cadit in ipsam Penam; et ab illa palude uadunt directe contra lapidem, quem Sclaui Doberiscecame uocant, qui stat in radice montis in ualle; ab illo iterum tendunt ad alium lapidem, iuxta se liabentem quercum cruce signatam; ab illo loco recto tractu pergunt ad unum lapidem, qui stat erectus iuxta extremitatem paludis cuiusdam satis longe, qui lapis fracmen babet in sinistro latere; ab illo recto cursu uadunt usque Tarnowe quondam uillam, que tota est in tenninis; a Tarnowe tendunt directe ad aliam uillam Zarnowe, que tota est in terminis istis; a Zarnowe flectuntur contra aquilonem et uadunt ad quendam cumulum, sepulcra uidelicet antiquorum; ab illo loco uergunl contra paludem magnam, que conter- minalis est inter Golisowe et Gustislave, et per eandem paludem semper durant incedentes, donec ex opposito habeant uallem, in qua iacet ligneus pons, que media est inter Graba et Gustislave; ab illa ualle flectunlur ad occidentalem plagam et incedunt recto tramite usque ad quoddam stagnum, quod eisdem terminis in- cluditur, et illud pertranseunt, donec ueniant ad montem allum, qui iacet in lillore ipsius stagni, a quo descendunt et uadunt ad quoddam stagnum curuum, quod Golesowe uocatur; ab illo uadunt in vallem profundam, que iacet inter Ducowe et Pinnowe, et per eandem descendunt et cadunt in Penam. Homines, quos ipsi ibi locauerint, liberos ab aduocatia, vrbium edificatione, ab expeditione, pontium positione et ab omni seruitio dimisimus, ita ut nemini quicquam deb[e]ant ex de- bito nisi soli deo et clauslro. Ne igitur boc nostrum concambium ab aliquo in posterum irritetur, illud duximus sigilli nostri impressione et presenti littera com- munire. Testes sunt: dompnus Conradus Caminensis episcopus hoc nomine se- cundus, Rotbertus prepositus, Heinricus plebanus ibidem, Rochillus castellanus Diminensis, Andreas tribunus, Dobemarus camerarius noster. Acta sunt hec anno gratie M°CC°XXVI°, II. nonas Julii.
Nach dem Originale im Haupt - Archive zu Schwerin. Von dem Siegelbande aus weissen leinenen Fäden ist das Siegel beinahe spurlos abgefallen. — Gedruckt in Lisch Mekl. Urk. I, S. 32, und Kose- garten's Cod. Pom. dipl. I, S. 369.
331 1226. 323
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 336, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/621a3772-8f21-4adf-9f2f-d2184c643e13/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success