Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 544, S. 589
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 544, S. 589


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 544, S. 589
In noraine sancte et individue trinilatis. Wilhelmus dei gracia Hauelber- gensis episcopus omnibus Christi fidelibus presentis scripti inspectoribus in perpetuum. Hortatur nos apostolus, vt, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei, consequenter promittens, quod tempore suo metemus non deficientes. Bonum est igitur et expediens seminare in terra, cuius proueniat messis in celo. Huius boni contemplatione persuasi, omnes decimaciones, tarn maiores, quam minores, ad nos pertinentes curtis adiacentis stagno Dranse, quam dominus Nicolaus princeps nobilis de Werle dilecte nobis ecclesie Amelungisbornensi, Cisterciensis ordinis, contulit, libere eidein ecclesie in perpetuum donauimus possidendas cum prompto et affectuoso
519 1242. 538
capituli noslri consensu, ut ex hoc eadera ecclesia Amelungisbornensis et nobis [et]l capitulo nostro oracionum suarum debitum [debeat]2 et semper persoluat nichilominus sine fine. Vt igitur hoc factum a sciencium memoria non recedat et nescienti uotum hat et robur habeat, scripsimus in presenti pagina, appensis in ea nostro et ecclesie nostre sigillis. Testes autem huius donacionis sunt: Bertoldus prepositus, Heinricus custos, Bertoldus camerarius, Robertus, Johannes, Wipertus et alii canonici Hauelbergenses. Acta sunt hec anno domini M° CC° XLII0, pontificatus nostri anno XXIII0.
Nach Riedel's Cod. dipl. Brand. I, Bd. 1, S. 447, aus dem Copialbuche des Klosters Aiuelungsborn im Landes-Haupt-Archiv zu Wolfenbüttel. Dieses gibt ' de statt et, und 2 debeat erst hinter persoluat.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 544, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/6c5fbb23-f3ed-46e5-ac45-2aaeca16e65d/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success