Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 558, S. 599
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 558, S. 599


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 558, S. 599
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Burewinus dei gratia dominus de Rozsloch omnibus hanc paginam inspecturis salutera in vero salutari. Qvoniam rerum gestarum ordinatio per reuolutionem temporum a memoria labilur hominum, dignum est, vt per scriptum ad memoriam reducatur. Hinc est, quod tarn pre- senlibus, quam futuris scripto declarare volumus, quod salinara in Sulta cum vrna integra maioris putei et Herum cum vrna integra putei noui claustro Doberan et fratribus ibidem deo militantibus et pro incolumitate nostra ac progenitorum here- dumque nostrorum vitulos labiorum suorum offerentibus cum omni censu et ab exactione liberam, sicut quondam a progenitoribus nostris possederunt, de cetero nichil nisi dei remunerationem inde sperantes, dedimus in perpetuum possidendam. Si quis vero huic nostre donationi vel facti (!) ex instinclu dyaboli aut iniquorum hominum subdola suggestione'refragari conatus fuerit, eius partem putheum abyssi ponimus hereditatem. Nouerint igitur tarn presentes, quam futuri Christi fideles, qui per consensum abbatis et conuentus de Doberan prefatam salinam sub se habuerint, quod singulis annis imperpeluum tenentur soluere quatuor last salis ecclesie Doberanensi quatuor vicibus in anno, quibus cellararius sibi viderit ex- pedire. Et ne supradicta pensio augeri possit ab ecclesia Doberanensi, et hü, qui pro tempore antedicte saline prefuerint, presumant minuere vel aliquid ad supplementum ab ecclesia Doberanensi extorquere, siue sartaginem, siue domus constructionem, siue canalium expensas, vel promptuariorum vel puteorum emen- dationem, vel aliquas expensas ad predictam salinam pertinentes, cedulam hanc inde conscriptam sigilli nostri appensione et testium annotalione duximus robo- randam. Testes: clerici: Wilhelmus summus prepositus Zwerinensis, Wernerus vicedomnus, Waltherus plebanus in Rozstoch, Alexander prior in Doberan, Hein
528 1243. 551
ricus cellerarius, Rotherus magister operis, Theodericus camerarius, Eylardus fratrum minorum gordianus; laici: milites Theodericus dapifer, Johannes de Snakenborch, Rubin, et alii quam plures diuersi generis homines. Datum iu Rozstoch, per manum Conradi monachi de Doberan, anno graue M° CC° XL0 III", indictione P, II. idus Septembris.
Nach dem Originale im Haupt-Archive zu Schwerin. An einer geflochtenen Schnur von rother Seide hängt das grosse runde (zu Nr. 463 abgebildete) Siegel Borwins mit der Tollständigen Umschrift. Auf der Rückseite steht die gleichzeitige Registratur: „Burewinus dei gratia de salina in Marlowe". — Gedruckt ist diese Urkunde schon bei Westphalen III, p. 1484, und in Jahrb. XI, S. 271.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 558, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/726070bb-7b88-43be-bd5e-6e54fde6247a/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success