Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 273, S. 328
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 273, S. 328


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 273, S. 328
In nomine sancte et indiuidue trinilatis. Quoniam humanitatis memoria rerum occupaüone temporum reuolutione in obliuione consenescit, prudenter littere per- seuerantis testimonio labenti memorie consulitur, ut, que iusto rationis ordine sub ueridicorum testimonio sunt decisa, non evanescant. Jnde est, quod ego Nicho- laus, Buruini Magnopolensis principis filius. tarn futuris, quara presentibus notum esse desidero, quod ego cum iara dicto patre raeo fratreque meo Heinrico mediam partem pontis in Dartchowe exstruxi posteritatique mee pro necessitate transeun- tium extruendam reliqui, reliquamque partem dominus Raceborcgensis venerabilis episcopus, idque suis successoribus reliquit procurandum. Quoniam igitur in eodem loco pertranseuntes pro teloneo intelleximus non mediocriter inquietari, iam diel um locum ob ab[s]olutionem peccaminum nostrorum et eterne uite consolationem ab omni teloneo duximus absoluendum, idque posteris nostris staluimus obseruandum. Verum ne posteritatis successio, que prona ad malum reperitur, hanc priuilegii nostri paginam ualcat immutare, ipsam sigillorum nostrorum inpressione commu- niiiuis atque stabüiter roboramus. Actum in Bukowe, quarto nonas Augusti, anno dominice incarnationis M°CC°XX°. Huius rei tesles sunt: sacerdotes raagister
1220. 255
Walterus in Bukowe, Arnoldus sacerdos; milites: Heinricus Holsatus, Raulinus, Heilardus, Ovo scolaris; Lubicenses burgenses: Elyas, Johannes, qui huius ne- goci! fuerunt exsecutores.
Nach dem ÜB. der Stadt Lübek I, Nr. 22, S. 26, ans der Urschrift auf der Trese zu Lübek. — An derselben hangen dieselben Siegel in derselben Reihenfolge, wie an der Toraufgehenden Nr. 268, und zwar auch an schmalen, gewebten Bändern von ruther Seide mit kleinen gelben Mustern, welche jedoch unter sich und von den Mustern der Siegelbänder an Nr. 268 verschieden sind.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 273, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/808e4822-7ab7-4355-b864-54e9f7176cdc/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success