Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 85, S. 158
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 85, S. 158


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 85, S. 158
Ileinricus dei gratis Bawarie et Saxonie dux omnibus in perpetuum. Cum a domino uocati simus ad culmen honoris, in quo sumus, quia per eius gratiam, quantum ad humane sortis excellenliam, plus aliis possumus, ad honorem dei promouendum plus aliis intendere tenemur et debemus. Deo enim fideliter seruire regnare est; et ibi fides inueniel meritum, ubi per operis oslensionem humana ralio prebet experimentum. Cooperante siquidem nobis et negocium fideliter nobiscum promouente domino Hartwico Hammemburgensi archiepiscopo, lern i im is episcopatus Raceburgensis ex omni parte distinximus, presenle et nobis etiam consentienle domino Hermanno Verdensi episcopo. diligenter precauere uolentes, ne nouella plantatio in suis terminis aliquam inposterum patiatur iniuste contradictionis molestiam, cum de suis thesauris secure proferre potuerit noslre donationis et demonstrationis paginam. Ad orien[te]m termini sunt: aqua, que Wissemara dicitur, et sie supra uersus meridiem usque ad aquam Stivinam, et abhinc supra usque in aquam Lusnusniziam, et supra et infra, ubi terra Brieza- norum et Zwerinensium in se disterminantur. Tota siquidem terra Zwerinensium de foro fuit Raceburgensis episcopi; sed quia propler paganorum barbariem sedem episcopalem, que ab antiquo fuerat in Magriopoli, de uoluntate et permissione domini Friderici imperatoris in Zwerin transtulimus, pro terra Zwerinensium, con- sentientibus episcopis Evermodo et Bernone, terram Briezanorum Raceburgensi episcopo in lerminos recompensauimus. Ad meridiem uero distinximus, ubi aqua Trisniza Zvdam influit et regirat in orientem usque ad paludem, ubi eadem Trisniza sortitur originem, et sie directe usque in Eldenam, ubi terra Zwerin et Wanzeburch inier se terminos faciunt, et sie per decursum Eldene in Albini, usque quo Bilna Albim influat. Ad occidenlem terminos fecimus inter Racebur- gensem et Lubicensem ecclesias paludem, que Glindesbroc dicitur, et sie infra ad aquilonem usque in aquam Stricniziam, et ullra Wocniziam in aquam, que Fluuius üucis dicitur, usque quo märe influit, et sie per litus maris usque ad aquam Wissemaram; supra uero in aquas Grinawe, Bernize, Lovenze et Trvtauen, et sie in Bilnam et per decursum Bilne, usque quo Albim influat. Quicquid inIV;» hos
89 1168. 83
lerminos comprehendimus, episcopatui Raceburgensi assignamus et in omni iure spirituali et in dandis et soluendis decimis episcopo teneri et deberi districte pre- cipimus. De quibus Raceburgensis ecclesie Fralribus ad eorum prebendam hec excipimus: Raceburgensis, Wittenburgensis, Godebuzensis proui[nci]arum qu[ar]tam partem decimarum, et terram Boylin dimidiam cum censu et decima et cum omni iure in parte dimidia; hoc ecclesie ad libertatem add[itoj, ut in omnibus eiusdem prouincie uillis, tarn Fundatis, quam de nouo Fundandis, duo tantum mansi, qui settincke uocantur, liberi semper erunt et absque grauamine. Relique omnes prouincie inFra hos terminos comprehense in dandis ei decimis soli episcopo libere uacabunt et suis successoribus. Damus etiam in libertatem ecclesie, ut, quicun- que de suis, siue in agris siue in aliis [pjossessionibus, aliqua conFerre uoluerit ecclesie, ex auctoritate et pennissione domini Friderici impera[toris et] nostra liberam ei conFerendi damus polestatem. Huius rei testes sunt: Evermodus Ra ceburgensis episcopus, Conrad[us| Lubicensis episcopus, Berno Zverinensis epi scopus, Gerardus prepositus de Alisburch, Odo Lubicensis decanus, Marquardus abbas de Luneburch, Bernardus comes de [Raceb]urch, Gunzelinus comes de Zverin, Conradus comes de Regensten, AdolFus comes de Scowenburch, Volradus comes de Dannenberch, Meinricus comes de Bvzeborch, Luderus de Harstorp, Eil[ber]tus de Welepe, V[a]lterus de Berge et alii plures, tarn laici, quam c[lerici. Datum in Luneburch, anno verbi] inc[arnajti M°C° [sexagesimoj septimo.
Nach dem Originale im bischöflich Katzeburgischen Archive in Neu-Strelitz. Das Siegelband mit einem
Theilc der letzten Zeile fehlt, welche aus dem Copiar ergänzt ist. — Abgedruckt ist die Urkunde bei:
Westphalen II, p. 2040; Schröder, P. M. I, S. 427; Ludewig, Reliq. VI, p. 240; Franck III, S. 97;
Klüver I, S. 368; Orig. Guelf. III, Praef. p. 43; bei Lappenberg, Hamb. ÜB. I, S. 214 im Auszuge.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 85, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/97b434f9-ae39-4316-89dc-c8e0d8670f9a/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success