Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 592, S. 628
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 592, S. 628

Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 592, S. 628
Iheodericus miseracione diuina Zwerinensis episcopus vniuersis presens scriptum visuris salutem in domino. Ne reruin digne geslarum memoria obli- uionis nubilo euanescat per raomenta temporum successura, utile est eam scripto commendare, ut sie factum precedens cognoscat posteritas secutura. Proinde ad vestram volumus noticiam deuenire, quod nos dilecto nostro domino Rubin milili duos mansos in villa Cepelyn titulo vendicionis assignauimus quiete et pacifice quoad uixerit possidendos, hac libertale sibi concessa, ut in teslamento suo de predictis mansis in ecclesia sancte Elizabcth, siue ad structuram, siue ad lunii- naria, uel ad alios pios vsus et honestos, disponendi liberam habeat facultatem. Vt autem hec concessio tarn racionabiliter ordinata semper permaneat inconuulsa, hanc membranam inde conscriptam sigilli nostri appensione iussimus communiri. Testes huius rei sunt: prepositus Wilhelmus et magister Nicolaus, canonici ec- clesie nostre, magister Johannes ciuis Zwerinensis, Lodowicus sacerdos, Henricus plebanus de Bocholt et alii quam plures. Datum in Butzowe, anno domini M°CC° XLVF, VII. ydus Julii, pontificatus nostri anno sexto.
Nach dem Diplomatar. eccles. Bützow.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 592, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/ae05700a-f77a-417b-a55d-935aab193056/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success