Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 301, S. 357
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 301, S. 357


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 301, S. 357
— — Sicut vasa figuli probat fornax, sie adversitatis caminus examinat fidei puritatem. Cum ergo carissimus in Christo filius noster . . illustris rex Dacie dominus et filius eius capli per Henrici comitis de Zwerin perfidiam teneanlur, Universitäten! vestram sollicitandam duximus et hortandam, per apostolica vobis scripta mandantes, quatinus üdei vestre constantia, quam prospera clare demon- strare non poterant, in hoc adversitatis articulo demonstrantes, in ipsius regis fidelitate taliter persistatis, quod laudis vestre preconia merito apud presentes et posteros referantur et idem rex ac filius eius, ad quorum liberationem studiose intendimus et intendemus auxiliante domino cum effectu, cum in regnum suum redierint, eo se vobis exhibeant benigniores in prosperis, quo vos sibi fideliores extitisse meminerint in adversis. Datum Laterani, 4. non. Nov., ann. VIII.
Gedruckt bei Suhm, Hist. af Danmark, IX, S. 758 flgd., und darnach im Urkunden-Buch der Stadt Lübek II, S. 4.
36*
284 1223.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 301, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/b4a5501a-de62-47ef-afe5-6e9bef1cd793/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success