Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 346, S. 407
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 346, S. 407

Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 346, S. 407
In nomine sancte et indinidue trinitatis. Johannes et Otto dei gratia marchiones Brandeburgenses omnibus in perpetuum. Christianitatis sue cultum memoriter ostendunt, qui ecclesiam dei benigno affectu fouenl, edificant et tuentur. Unde nouerint uniuersi, tarn futuri, quam presentis homines temporis, quod nos bonorum illorum donationem, quam dilecti fideles nostri, filii nobilis uiri domini Burwini circa fralres et ecclesiam hospitalis sancti Johannis baptiste in Accon pro suorum remedio peccatorum fecerunt. villam videlicet Mirovve cum stagno ipsius ville, stagnum Dammene et riuum, qui fluit per stagnum Mirovve, desuper et in- Ferius, perpetualiter confirmamus, et si qua alia bona etiam secundum temporum cursum et ut diuinitus ipsis fuerit inspiratum, eroganda duxerint eisdem. Ut autem hec nostra donatio racionabiliter facta nullatenus valeat immutari, presentem paginam inde conscribi et sigilli nostri appensione iussimus insigniri. Huius rei testes sunt: Henricus pincerna, Albertus de Niendorp, Thegenardus aduocatus de Saltwedele, Johannes, Albertus, Fridericus, Hartmannus, Bruniggus, fratres de Redekestorp, Albertus de Lypzeke, Olricus aduocatus de Arneburch et alii quam plures. Actum apud oppidum nostrum Werben, anno gratie M0CC°XX°V1F, nonas Augusti, indictione secunda (!).
Nach dem Originale im kbnigl. Archive zu Berlin. Diese Bestätigungsurkunde ist eben so geschrieben, wie die Schenkungsurkunde vom 3. Decbr. 1227; in zwei eingeschnittenen dreieckigen Löchern hängt kein Siegelband. Vgl. Jahrb. II, S. 54 — 56. — Gedruckt in Jahrb. II, S. 215; Riedel, Cod. dipl. Brand. I, 2, S. 363, Nr. II.. und II, 1, S. 11, Nr. XVIII; Buchholtz, Brandenb. Gesch. IV, Urk.-Anh. S. 61, und Lenz, Markgräfl. Urk. S. 869. — Vgl. Lisch: Jahrb. II, 54—56 über die zweifelhafte Echtheit dieser Urkunde in Bezug auf die vom 3. Decbr. 1227.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 346, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/c816f0d0-f976-4d1c-9727-72465a14bd52/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success