Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 407, S. 477
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 407, S. 477


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 407, S. 477
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Conradus dei gratia ecclesie Caminensis episcopus tarn presentibus, quam futuris salutem in uero salutari. Quoniam in largitione elemosinarum diuina pagina protestante rubigo facinorum consumitur et deletur, expedit anime saluti, ut hiis frequentius erogetur, qui rmmdi deliciis abdicarunt et soli domino adheserunt, qui quanto ipsi sunt deo deuotiores, tanto pro peccatis hominum interuentores possunt esse potiores. Considerantes itaque fratrum de Dargun Cisterciensis ordinis rerum defectum et per ipsorum preces anime nostre cupientes consequi incrementum, decreuimus ipsorum inopiam elemosinis nostris, prout diuina clementia nobis inspirauerit, subleuare. Hinc est, quod ad uniuersorum notitiam uolumus peruenire, quod nos decimam de subnotatis uillis: Chilowe uidelicet, Bensiz, Zlutowe, Cusserowe, Warsowe, Jarisowe uel Chowale, et trium mansorum in Nuzchowe, vnius mansi in Brisene, de nostri pleno consensu capituli eisdem fratribus, qui in dicto loco Dargun uidelicet deo iugiter famulantur, contulimus perpetuo possidendam. Preterea confirmamus ec clesie Polecowe decimam duarum uillarum Beelz et Woldelsowe. Ecclesie nichi- lominus, que est in Rokiniz, in consecratione ipsius ecclesie decimam vnius uille
406 1232. 403
Karnese nomine dodimus, ad sustentationem sacerdotis eidem legitime deseruientis. IVe igitur aliquis hanc nostram donationem uiolentia aut dolo presumat minuere aut irritare, presenti scripto et sigillorum nostri et capituli appensione factum ine- moratura decreuimus cautius communire. Huius rei lestos sunt: Pribizlaus prepo- situs, Florentius decanus totumque capitulum Caminense, Godeschalcus abbas in Stolp, Otto abbas de Beibuch, Godsuinus plebanus de Leuin; laici: Stoizlaus castelanus in Camin, Jacobus dapifer, Warghin pincerna. Datum Wolin, anno gratie M° CC° XXX0 H°, II0 nonas Aprilis.
Nach dem Originale im Haupt-Archir zu Schwerin. An weissen leinenen Fäden hängt das runde Siegel des Bischofs, wie es zu Nr. 401 beschrieben ist. Umschrift:
sieiLvm : c[örh]di . Dai crä : CK<D[inaNjsis . api
An blauen leinenen Fäden hängt das Capitelsiegel, wie es zur Urkunde vom 10. Not. 1216 beschrieben ist. Gedruckt bei Lisch, Mekl. Urk. I, S. 46, und Kosegarten, Cod. Poiu. dipl. I, S. 441.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 407, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/cbafc794-cdd0-4f49-a93d-a1358c06d90e/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success