Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 494, S. 556
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 494, S. 556



Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 494, S. 556
Johannes et Otto dei gracia marchiones de Brandeborch omnibus hoc scriptum visuris in perpetuum. Principalem decet magnificenciam omnibus quidem beneficia sue largitatis inpendere, eorum vero propensiore Studio usibus prouidere, qui sua propter Christum omnia relinquentes diuinis se arcius obsequiis manci- parunt. Jnde est, quod vniuersis, tarn presentibus, quam futuris, duximus inti- mandum, quod nos diuini respectu numinis proque parentum nostrorum remedio animarum ius proprietatis et omnem pleniludinem potestatis super triginta mansis in villa, que vocatur Scacowe, itemque super quinquaginta duobus mansis in villa,
488 1238. 485
que dicilur Siklecowe, quos nobiles viri de Dannenberg et de Zwerin comites a nobis in feodo possidebant, cum omnibus eorura pertinenciis, terris cultis et in- coltis, viis et inviis, pascuis-, pratis, piscariis et aquarum decursibus, abbati et conuentui fratrum de Dunemunde, Cisterciensis ordinis, perpetua donacione con- tulimus, ita vt nullus aduocatorum nostrorum, nullus eorum, qui nostro vel poste- rorum nostrorum pro tempore parebunt obsequio, aliquam habeat potestatem, homines illos, qui ex constitucione predictorum abbatis et fratrum eosdem mansos vel villas incoluerint, compellendi ad edificanda vel munienda castra vel uillas seu ciuitates vel pontes exstruendos vel ad aliqua seruicia vel ad expediciones, nisi ad patrie defensionem, siue exactiones vel peticiones in eos faciendi contra pre dictorum abbatis et fratrum voluntatem, sed in omnibus hiis et similibus nostre liberalitatis dono sulfulti priuilegio sue gaudeant libertatis; nulli eciam hominum in fluminibus Elda et Siklecowe liceat piscari preter ipsos, illis dumtaxat in locis, vbi ipsorum termini porrigunlur; in stagno vero, quod wlgo Sabelke dicunt, pisces ad vsus tarnen proprios habebunt licenciam capiendi. Ne quis autem hominum huic nostre donacioni valeat obuiare, paginam hanc exinde conscriptam sigillorum nostrorum annexione et testium, qui interfuerunt, subscripcione decre- uimus muniendam. Testes: Reynfridus plebanus de Werbene, Alexander, Jo hannes, Ludolfus, Gregorius, sacerdotes, Dithmarus miles sancti Johannis hospitalis in Werbene, Johannes Auca, Albertus de Redixstorpe, Wernerus de Saltwedele, Wernerus de Arneborgh, Helmbertus de Redixstorpe, Olricus de Crughe et alii plures. Acta sunt hec in Werbene, anno dominice incarnacionis M°CC°XXX0 VIH°, indictione XI", XVI. kalendas Augusti, regnante domino Frederico Heinrici filio, Romanorum imperatore glorioso.
Nach dem Originale im Haupt-Archiv zu Schwerin. An Schnüren von rother, gelber, grüner und blauer Seide hangen die beiden bekannten elliptischen Siegel der Markgrafen mit deren gerüsteten, stehenden Bildern, mit der Fahne in der Rechten und dem brandenburgischen Schilde in der Linken,
1) mit der Umschrift:
OHÄN BVRG8NSIS . GOHRCH10NIS.
2) mit der Umschrift:
* SIGILL' . OTTON1S . BRÄNDöBVRGaNSIS . MRRCHIONIS.
Die Ausfertigung dieser Urkunde ist falsch. Die Handschrift stammt ohne Zweifel aus der ersten Hälfte des 14. Jahrb. und hat keine entfernte Achnlichkeit mit der Urkundenschrift aus der ersten Eälfte des 13. Jahrh. Nicht allein das ganze Ansehen, sondern auch die ganze Ausstattung der Urkunde ist jung und neu. Die Siegel sind nicht scharf und vielleicht mit Abdrücken von echten Originalen ge fertigt; das \Vachs ist bräunlich und hart, den Original-Siegeln der Markgrafen entgegen. Die Aus fertigung gleicht den in unserer Vorrede besprochenen des Klosters Reinfeld, in dessen Händen die vor liegende Urkunde gewesen ist. — Uebrigens stimmen die in dieser Urkunde gebrauchten Formeln an vielen Stellen mit denen der markgräflichen Urkunde über Trimm i t/, und Rögelin vom 6. Jan. 1238 (Nr. 477) überein. — Gedruckt ist diese Urkunde nach dem Original in Jahrb. XIY, S. 274; ferner nach einer Abschrift im Rumianzowschen Museum zu Petersburg in den Mittheil, der Gesellschaft für Gesch. der russ. Ostseeprovinzen, III. (Riga, 1843), S. 95, und in v. Bunge's Livländ. ÜB. I, S. 208.
486 1238. 489
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 494, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/d3e07cb5-b188-4e23-aef5-49251706059e/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success