Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 554, S. 596
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 554, S. 596


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 554, S. 596
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Nycolaus de Werle et dominus in Guzslrowe omnibus, ad quos presens scriptum peruenerit, in perpetuum. Quia gestarum rerum memoria processu temporis euanescere consueuit, necesse est, utr pia facta hominum scripturis autenticis commendentur, quibus possint efficaciter
547 1243. 525
posterorum noticie declarari. Hinc est, quod presentibus et futuris Christi fide- libus hoc scriptum visuris constare volumus, quod ecclesie nobis dilecte in Do- beran offerimus perpetuo possidendam duorum mansorum proprietatem soluentes (!) annuatim X tremodia fruraenti in villa, que vocatur Paruum Zwizowe, ita quod quüibet soluit annuatim mansus viginti modios siliginis, decem modios ordei et triginta inodios auene, insuper iudicium super totam villam in oinni causa, ita ut nee aduocatuui quemquam habeant super se de nostris uel iudicem in eadera villa commorantes, nisi abbatem Doberanensem vel cui abbas uicera pro se com- miserit iudicandi. Hec omnia suprascripta fldelis noster Henricus Grubo et miles deuotus a nobis in feodo tenuit et taliter nobis resignauit, ut cura eo iure, quo ipse a nobis hec possedit, ecclesie Doberanensi pro suorum remissione pecca- minum et vxoris sue Benedicte iam defuncte ad possidendum perpetuo cura attestatione sigilli nostri contraderemus. Huius facti testes sunt: Helyas canonicus in Guzstrowe, Henricus decanus, Johannes de Warne, Swiderus de Sywan; milites: Vnizlaus, Gerozlaus, Bernardus de Wigendorpe, Johannes de Hauelberch et alii quam plures. Datum anno ab incarnatione verbi M° CC° XLIII0, indictione prima, VIII0 idus Junii.
Nach dem Diplomaten Doberan., fol. LXXIT. — Gedruckt bei Westphalen m, p. 1484.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 554, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/e35444c0-2967-4efb-8bdb-26a57cb7c0ee/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success