Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 567, S. 608
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 567, S. 608



Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 567, S. 608
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Johannes et Otto dei gracia marchiones de Brandeburg omnibus in perpetuum. Consuetudinis est, ea que sub tempore Turnt, ne processu temporis cum tempore transeant et ab hominum memoria evanescant, instrumentorum ac testium mummine roborare. Hinc est, quod constare uolumus tarn futuri, quam presentis temporis hominibus vniuersis,
55» 1244. 537
quod ciuitati nostre nouelle, que Vredelant appellatur, ducentos mansos in prin- cipio sue fundacionis adiecimus. quorum quinquaginta ad paschua deputandos, reliquos vero centum quinquaginta cultui agrorum duximus destinandos; de quorum quolibet nobis eorum possessores quilibcl in diraidii fertonis pensione annua re- spondebunt, transactis duntaxal quatuor aunis, quos incolis eiusdem ciuitatis indul- sinnis libertatis. Predictam eciam ciuitatem eodem iure quo ciuitatem nostram Stendal gauisam esse volumus et contentam, hoc nichilominus adücientes ad ipsius commodutn ciuitatis, quod omnibus ipsam inhabilantibus ad edificia sibi necessaria ligna incidere liceat et aßerre per totara provinciam, tarn de bonis nostris liberis, quam porrectis. Ad hoc nouerint vniuersi, quod iam dictam ciuitatem bone fame uiris Conrado de Tserevist, Johann! de Greuendorp et fratri eius Heinrico, Fri- derico de Kerchagen et Berenghero sub forma gracie talis dediraus incolendam, quod tocius census, tarn de an-is. quam de mtuisis. pars tercia sit eorum, sicut et tercius denarius in ipsa civitale per iudicium acquisitus erit illius, qui fungi debet oflicio prefecture, excepla tarnen acquisiüone illa, q.ue de iudicio prouenit Sclavorum, quos speciali nostro iudicio seu aduocati nostri, qui pro tempore fueril, volumus tarn intra ciuitatem, quam extra utiliter subiacere. Et ne in una eademque ciuitate in personas plures distribui contra consuetum alias prefecture titulus videalur, unum tanlum ex eis, Conradum videlicet, prefecture titulum vo lumus optinere. Johann! vero de Greuendorp molendinum adiacens ciuitati sub tali forma dedimus, quod hoc suis conslruet laboribus et expensis, et constructum ad annos duos libere possidebit, transactis autem duobus annis illis hereditas posl- modum sua erit, sed in pachto nobis ullerius respondebit. Super predictis omnibus ne cauillosa queat in posterum rimula inueniri, presentem paginam sigil- lorum nostrorum appensionibus duximus muniendam, testes idoneos adhibentes, quorum nomina hec sunt: dominus Otto de Hademersleue, Heinricus pincerna, Fridericus de Berticow, Gunterus aduocatus, Albero marscalcus, Gerardus de Kercow, Albero de Plote, milites, et alii quam plures, (am servi, quam milites, tunc presentes. Acta sunl hec anno dominice incarnacionis M. CC. XLUII., in dominica, qua cantatur: Oculi mei semper.
Nach dem Originale im Archire der Stadt Friedland. Von dem einzigen Siegel, das mit einem Per- ganientstreifcn angehängt war, ist die Platte mit dem Abdruck abgefallen, so dass nur die Schale übrig ist. — Abgedruckt bei Boll, Stargard I, S. 283, Nr. II. (nach dem Original), fehlerhaft bei Klarer II, S. 130; Franck IV, S. 177; Buchholtz, Gesch. der Churm. IV, Anh. 75, Nr. 61; Riedel, Cod. dipl. Brand. H, Bd. l, S. 23, richtiger daselbst (doch mit falsch aufgelöstem Datum) S. 486.
i < 1.
538 1244. 560
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 567, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/e5971253-0158-4425-ba2e-94fa6a136d71/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success