Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 615, S. 645
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 615, S. 645


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 615, S. 645
JNicolaus dei gratia dominus de Werle omnibus presens scriptum intuen- tibus salutem in perpetuum. Quoniam pium et rationabile iudicatur, acta dominorum ad instantiam proborum uirorum facta sigilli teslimonio declarare, notum esse uolumus tarn presentibus, quam futuris presentem paginam inspecturis, quod ciuibus nostris in Guzstrowe commorantibus pro dono qnodam contulimus nouam ciui- tatem funditus destruendam, eis in rerum suarum dispendio adiacentem, et anti- quam ciuitatem, quam hactenus diuina cooperante gratia per munilionum repara- tiones et noctis excubias in custodia habuerunl, edificiis honestis repleant et subleuent, tali tarnen prehabita conditione, quod, si nostro, consulum eorumque placuerit consilio, opidum nostrum Guzstrowe scilicet per munitiones ampliores possumus ampliare. Preterea decreuimus forum absque consulum ciuilatis consilio a loco modo habito nullatenus transferendum. Ne igitur huiusmodi factum a nobis in posterum poterit dubitari siue a successorum nostrorum memoria aboleri, sigilli nostri appensione duximus roborandum. Huius rei testes sunt: comes Mauritius, filii mei Henricus et Johannes, dominus Grubo, dominus Bernardus de Wigen- dorp, dominus Albertus de Holdendorp, dominus Johannes filius domini Baroldi, dominus Echehardus de Anchere, dominus Marquardus de Goudenbuche, Bertoldus Kolhaze aduocatus, Hermannus longus Felix, Henricus paruus Sartor, Euerardus
576 1248. 608
de Wetendorp, Willechinus de Robele, Hermannus paruus Felix, Ernestus, Theo- dericus Longus, Hermannus de Deraene, Theodericus de Norwegia, dominus Lo— dewicus Kaboldus. Acta (sunt) sunt hec anno dominice incarnacionis M° CC° XL" VIH. Datum de manu Godefridi notarii in Guzstrovve, kalendas Julii.
Nach dem Originale im Archive der Stadt Güstrow. An einer Schnur von rother, gelber und schwarzer Seide hängt des Fürsten schildförmiges Siegel (abgebildet zu Nr. 435). Die Umschrift lautet:
* SI61LLVOD : DOMI.. : .. OOLÄI • Do ROZThOK.
Gedruckt in Rudloff's Urk.-Lief., Nr. X, und Besser's Beitr., S. 122, wo die allerdings wichtigen Wort«: „edificiis honestis repleant et subleuent, tau," ausgelassen sind, und Jahrb. X, S. 206. A n m. Die Interpunction des Originals in der Zeugenreihe ist folgende:
Bcrtoldus kolhaze. aduocatus. Hermannus. longus. felix. henricus paruus sartor. Euerardus de Wetendorp. Willechinus. de Robele. Hermannus paruus felix Ernestus. Theodericus longus. etc. Unter diesen Zeugen bezeichnet: „Hermannus longus felix" gewiss einen Namen, da unten und in einer Urkunde von 1204 auch ein „Hermannus paruus felix" vorkommt. Der Name Felix (Selig? = Selege) war wohl Zuname, da am 26. Juli 1292 ein Rathmann „Hinricus Felix" vorkommt. Eben so gehört auch wohl „Henricus paruus sartor" zusammen, da in der Urkunde von 1264 auch ein „Henricus Sartor* Torkommt. Nach derselben Urkunde bildet auch „Ernestus" einen Namen.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 615, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/ed008c0f-3cde-4070-86bc-b44312208c17/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success