Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 153, S. 224
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 153, S. 224


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 153, S. 224
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Nos dei gratia Heinricus Bur- winus Magnopolitanorum et Kyzzenorum princeps omnibus sancte matris ecclesie liliis in perpetuum. Quoniam generatio preterit et generatio aduenit et stauas filiorum hominvm numquam permanet in eodem: Pribizlaui patris nostri, Slauorum principis, pia opera in elemosinarum largitione considerantes ipsiusque pietatera. prout possuraus, imitari cupientes, notum facimus tarn presentibus, quam futuris, qualiter ad instinctum primi episcopi Bernonis Magnopolensis predictus princeps omnipotent! deo et beate atque perpetue virgini Marie predium in Doberan ad construendam abbatiam obtulerit et numerum terininumque abbatie in prediis et possessionibus ad vsum fratrum inibi deo seruientinin circumquaque constituerit; sed quia per insultuin Slauorum et per alia multa inpcdimenta tarn vtile propu- situm non perfecit, nos, quia Doberanensis ecclesie ampliationem merito debemus diligere et ipsius profectibus congaudere, hoc, quod pater noster laudabiliter in- ceperat, pro posse nostro commendabiliter, ut speramus, cooperante domino per- duximus ad effectum, locum monasterii in Doberan Cysterciensis ordinis ad dei omnipotentis seruicium eiusque piissime genitricis famulalum pro nostra nostro- rumque heredum qualitate delictorum stabililate perpetua nun prediis et libertalibus renouando. Vt ergo desiderium nostrum plenius clarescat et exemplo consimili quique fideles accendantur, noueritis, quod liiis prediis et possessionibus, in quibus tarn patris nostri, quam nostra continetur elemosiria, de consensu filiorum no- strorum Henrici et Nycolai monasteriutu dotauimus memoralura: locus ipse, in quo monasterium situm est in Doberan cum omnibus pertinenciis suis, item Do beran, Wilsna, Stubelowe, Parkentin, Stulowe, Domastiz, Putekowe, Brusowe, Radecle, Crupelin, Boianeviz, quatuor ville in Cubanze, scilicet villa Bruze, Germari et due ville Brunonis. Et est terminus abbatie ad occidentem collis, que lingua slauica Dobimerigorca uocatur, et inde contra septentrionem usque ad märe pro- tenditur; in parle aulem orientali est terminus abbatie a quercu, que sita est iuxta viam in tenninis Wilsne, et Herum protenditur contra septentrionem usque ad märe recto tramite. Omnem eciam prouentum maris uel vtilitatem infra hos terminos racionabiliter distinctos, tarn in captura allec (!), quam in periclitatione
153 1194. 151
«
nauium, concessimus ecclesie Doberanensi ac eius fratribus iure perpetuo possi- dendum. Preterea donauimus prefate ecclesie: Rybeniz, Virpene, Radentin, Polaz, Koneredam, Glyne ac predium in Pole, vniuersa prenominata cum pratis, indagi- nibus, terris, nemoribus, vsuagiis in aquis et molendinis et omnibus aliis liber- tatibus et inmunitatibus suis. Adicimus eciam, quod peticionibus et exactionibus, seruiciis et iudicio iuri nostro sponte renunciamus, et quod nullus nostrorum iudicum aut aduocatorum in Doberan abbacia vel in eius redditibus quicquam potestatis habebit; sed si quid in ea emerserit dignum correctione, tarn in maiori, quam in minori causa, pro qua pena capitis vel manus truncatio debeat irrogari, per iadicem, quemcumque abbas ecclesie statuerit, corrigatur. Homines etiam de abbacia liberi sint et immunes ab exstructione vrbium et pontium, ab exaclione vectigalium et theloneorum et ab expedicione qualibet, nisi in terre defensione, ita quod terram non exeant, sed infra terram contra inimicos terre, si comparu- erint, expedicionem faciant, quod si per triduum in expedicione positi inimicos expectauerint, et non venerint, die quarto vnusquisque ad sua redire poterit. Huius actionis testes sunt: Brunwardus episcopus, Marsilius sacerdos in Lubowe, Harthmannus sacerdos in Buchowe; Slaui: Venciko, Woywoto, Martinus, Da- mascho, Paliz, Cusiz, Vriz. Datum anno ab incarnatione verbi "M°. C°. XC°. 11°, presidente cathedre Romane sedis Celestino papa huius nominis III0, pontificatus eius anno secundo.
Nach dem Diplomatar. Doberan., fol. XII*. — Im Diplomatar (aus dem 14. Jahrb.) stehen am Rande xwei Glossen, zu Domastiz: „Ybendorp teutonice", zu Bruze: „Bruze in slauico est Thidericui in theutonico". — Das 2. Jahr des Papstes Cölestin begann am 14. April 1192. — Gedruckt ist diese Urkunde bei: Schröder, P. M. I, S. 486; Westphalen HI, p. 1469; Franck III, S. 220; Letztes Wort Nr. 66 (a), S. 137; Schreiben eines Ungenannten betreffend Niclots I. Ursprung (1739), S. 21; Lisch, Oertzen. Urk. I, S. 3.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 153, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/eec43385-9b2e-4d68-ba80-4b3e507732cf/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success