Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 165, S. 235
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 165, S. 235


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 165, S. 235
Innocentius episcopus, seruus seruorum dei, universis Christi fidelibus in Sclavia constilutis salutem et apostolicam benedictionem. Sicul ecclesiasticae laesionis censura compelli non patitur ad credendum invitos, sie sponte creden- tibus apostolica sedes, quae mater est omnium generalis, munimen suae protec- tionis indulget et fideles ad defensionem eorum salubribus monitis exhortatur, ne, si nuper conversis negatum fuerit defensionis auxilium, vel in primos revertantur errores, vel eos saltem poeniteat credidisse. Accepimus enim, quod, cum bonae memoriae M. episcopus Livoniensis fuisset provinciam Livoniensem ingressus, in verbo domini laxans praedicationis suae retia in capturam inter populos barban
Melleikirgijckea Urkinln-Back I. 21
III
1
162 1200. 165
(|ni honorem deo debitum animalibus brutis, arboribus frondosis, aquis limpidis, virentibus herbis et spiritibus immundis impendunt, usque adeo domino conce- dente profecit, ut multos a suis erroribus revocatos ad agnitionem perduceret veritatis, et sacri baptismatis unda renatos doctrinis salutaribus informaret. Vertim inimicus horao, qui tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret^ invidens conversioni eorum pariter et saluti, persecutionem paganorum circura adiacentium in eos iniquis suggeslionibus excitavit, cupientium eos delere de terra et de par- tibus illis Christian! nominis memoriam abolere. Ne igitur nostrae negligenliae valeat imputari, si hi, qui iam crediderunt, retro cogantur abire, nee praesuraant aliqui fidem nostram recipere, si illi, qui iam recepcrunt, a paganorum incursibus remanserint indefensi, universitatem vestram monemus et exhortamur alten tius, in remissionem vobis peccaminum iniungentes, quatenus, nisi pagani circa Livoniensem ecclesiam constituti cum christianis treugas inire voluerint et initas observarint, ad defensionem christianorum, qui sunt in partibus illis, potenter et viriliter in noraine dei exercituum assurgatis. Nos aulem omnibus de partibus vestris, qui sftnctorum limina visitare voverunt, praesentium auctoritate concedimus, ut in voll commutatione emissi in defensionem Livoniensis ecclesiae ad partes illas pro reverentia nominis christiani procedant. Omnes siquidem, qui ad defendendara Livoniensem ecclesiam et christianos in illis partibus conslitutos divino zelo suc- censi duxerint transeundum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et eis apostolici patrocinii beneficium impertimur. Datum Laterani, III. nonas Octobris.
Nach Baluze: Epp. Innocent. 111. I, p. 460. Aus derselben Quelle auch gedruckt in Gruber's Orig. Livon. p. 205; bei Lappenberg, Bamb. ÜB. I, S. 280; Liljegren, Svenskt Dipl. I, p. 138. — Eine gleichlautende Ausfertigung war an die Christen in Sachsen, Westfalen und Nordalbingien gerichtet.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 165, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/f723efc4-4257-40cb-9e5a-e1bdaeb5abf7/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success