Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 220, S. 276
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 220, S. 276



Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 220, S. 276
Omnibus presens scriptum cementibus Gerardus dei gratia comes Holtsacie et Scowenburgh, Henricus Reualiensis et Olauus Roskil- densis eadem gratia episcopi salutem in domino sempiternam. Notum
218 1214. 203
facimus uniuersis, nos litteras magnifici principis domini Alberli Ro- manorum regis semper augusti, non rasas, non abolitas, non can- cellatas, nee in aliqua sui parte suspectas, sub vero sigillo suo vidisse et audisse, tenorem qui sequitur de verbo ad verbura continentes:
Albertus dei gratia Romanorura rex semper augustus uniuersis sacri Romani imperii fidelibus ceterisque presentes litteras inspecturis gratiam suam et omne bonum. Ex parte magnifici et potentis principis domini Erici Danorum Sclauorumque regis, nostri amici carissimi, a nostra fuit requisitum celsitudine et petitum, ut priuilegium inclite recordacionis Friderici regis Romanorum, nostri predecessoris, confirmare de benigni- late regia dignaremur. Est autem priuilegii tenor talis: Jn nomine sancle et indiuidue trinitatis. Ego Fridericus diuina fauente cle- mencia Romanorum rex semper augustus et rex Sicilie1. Quoniam omnis gloria maiestatis auguste ad augendam uniuersalis ecclesie pacem modis omnibus elabo- rare tenetur, idcirco nobis diuina largiente clemencia ad paternum atque Romanum Imperium ascendentibus primum et potissimum consilium fuit cum vicinis pacem f[i]rraare2 regibus, ut sponsa Christi ecclesia, pro cuius defensione gladio utimur, ipsorum cooperacione in diebus nostris tranquilla semper pace letetur. Huius rei gralia cum dilecto nobis domino Waldemaro, Danorum rege christianissimo, per- petuas et inuiolabiles firmauimus amicicias, eique de consilio et consensu principum Romani imperii, pro pace sui regni custodienda et hostibus nostri imperii coher- cendis, omnes terminos ultra Eldanam3 et Albiam Romano attinentes imperio, quos rex Kanutus, multis prouocatus iniuriis, cum fratre suo iam dicto W. [rege]4 armis optinuil et possedit, et quicquid in Sclauia rex Kanutus comparatum paterno suoque labore tenuit, regno ipsius addidimus5, factumque6 presentis priuilegii nostri auctoritate et sigillorum principalium impressione confirmauimus7. Nullus ergo successorum noslrorum vel principum Romani imperii super predictis, eo quod aliquando imperio subiecti fuerint8, memoratum dominum W. regem dilectis- simum armis vel querimoniis inquietet, quia non solum in istis, sed eciam9 in omni causa et necessitate contra omnem personam, salua sedis apostolice reue- rencia, sie ei semper adesse statuimus, sicut eum nobis et nostris negociis af- fulurum non dubitamus. Huius rei testes sunt: Sifridus Maguntfinus] archiepiscopus et sedis apostolice legatus, Theod[ericus] Treuerensis archiepiscopus, Amedeus Bisunt[inus] archiepiscopus, Conradus Metensis et Spirensis episcopus et imperialis aule cancellarius, Otto Wirzburgensis episcopus, Othacarus rex Bohemie, Ludfe- wicus] dux Bawarie, Lupol[dus] dux Austrie, Theoder[icus] marchio Missinensis et orientalis marchio, Theob[aldus] dux Lotharingie, 0[tlo] dux de Meran, Albertus [comes]10 de Eberstein. Signum domini Friderici secundi Romanorum
™on°ar-\ regis illustrissimi et regis Sicilie". Datum apud Mecios, anno domi
26'
204 1214. 218
nice incarnacionis M.CCXIIIL, indictione secunda12, per manum13 domini Conradi Metensis et Spirensis episcopi, imperialis aule cancellarii.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 220, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/f831b518-b694-4199-9493-66cc49e6ceca/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success