Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 485, S. 547
Current repository:
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 485, S. 547


Current repository:
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 485, S. 547
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Johannes dei gratia Magnopoli- tanorum dominus dilectis beate matris ecclesie liliis imperpetuum. Ne igitur, que in lempore geruntur, labantur cum tempore, queque dig-na memorie litterarum monimenüs commendantur; et iure temporalia uilescunt hiis. quibus eterna dulcescit beatitudo. Hinc est, quod tarn presenlibus, quam futuris uolumus declarare, quod nos. uexationes et incommoda declinare cupientes, clauslro Dargnn et fratrib«* ibidem deo iugiter famulanlibus de consilio fiddium nostroruin snb hac t'orma talem liberlatem concessimus imperpetuum. De beneplacito enim domini abbatis et fralrum suorum in tali concordia conuenimus, quod, si quos homines in uillis eorum, que in dominio noslro esse dinoscuntur, scilicet Rokiniz, Glasowe, Pen- kowe, Slutowe, Dobemuzle, Brodersdorp. Braun, Polchowe, Jarisowe, Cowale, capitalis sententia publico facto, non aliqua sinistre suspicionis fama, reos con- dempnauerit, quales sunl fures furto suo octo solidorum ualorem excedentes, incendiarii, bomicide manu tantummodo mortua presente, uiolentie illalores oppres- sione mulierum seu raptu uirginum ita dumtaxat, si in ipso instanti uiolentiam passa(m) clamore ualido per uicinos fuerit attestata: quicquid in tales agere uoluerimus, siue pecuniaria satisfaclione: ita, ut abbati tercia pars succedat et nobis due, siue mortis condempnationc: ad nostre iuridicionis spectabtt ordina- tionem. Si autem abbatie homines iudicio astantes uadiauerint, omnia uadia abbati pertinebunt, et quicquid cause infra terminos eiusdem abbatie ortum fuerit, nichil nostrum exinde uendicabitur, sed abbas per aduocatum suum iudiciaria potestate omnes causas alias emergentes iudicabit. Jpsosque homines eorum liberos et immunes ab omni infestatione aduocatorum et iudicum, ab urlmim, pontium, a^- gerum exstructione, theloneorum extorsione, necnon ab omni expeditione dimisimus, ita ut nemini quicquam ex debito nisi soll deo et monasterio teneantur. Ne autem ab heredibus uel a quoquam alio iam sepe dictis fratribus ulla in posterum oriri possit calumpnia, quod absit, presentem paginam testium adnotatione et sigilli
60'
476 1238.
nostri inpressione, ut iugiter inconuulsa permaneat, rohoraiiimus. Testes sunt: dominus Conradus episcopus Caminensis, Theodericus capellanus in Lubichin, Heinricus plebanus in Kalent, Gerardus dapifer, Bertoldus aduocatus in Lubichin et ceteri omnes castrenses ibidem. Datum anno gratie M° CC° XXX0 VIII0, publice in Lubichin, kalendas Martii.
Nach dem Originale im Haupt-Archiv zu Schwerin. An einer Schnur von dunkelblauen leinenen Fäden hängt das zu Nr. 370 abgebildete Siegel des Fürsten. — Gedruckt bei Lisch, Mekl. Urk. I, S. 51, und bei Kosegarten, Cod. Pom. I, S. 559. — Vgl. 1238, Juli 31, und oben Nr. 463.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 485, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/ff5e7357-e9d5-4a31-a387-72c6efbd66f7/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success