Registrum oder merkwürdige Urkunden für die deutsche Geschichte Teil I, Nr. No. XXXII. , S. 90
Registrum oder merkwürdige Urkunden für die deutsche Geschichte Teil I, Nr. No. XXXII. , S. 90


Fridericus Dei gratia Romanorum Imperator semper Augustas Senioribus et sapientibus ministerialibus de Saltzb. 1) gratia m suam et omne bon um. Vos scitis et uidetis, quantam iniuriam et uiolen- tiam omncs Clerici Saltzburgenses et quidam laici, homines non bene sapientes ecclesia: cum suo electo nobis faciunt et imperio. Co gitate igitur fideliter et sapienter, quid nobis et Imperio debeatis, et quid ecclesia; Saltzburgensi similiter debeatis, et sapienti consüio ad hoc modis omnibus labórate, ne pro lam stulta occasione super- borum et rebellium Clericorum honor noster et Imperij minuatur, et ne tarn nobilis Ecclesia cum toto Episcopatu destruatur. Si enim ultimum punctum aduenerit et si ad destruclionem sententia Princi- pum data fuerit, tarde tunc poenitebunt, tarde tunc uenient bona consilia, et ideo, quicquid posthac inde contingat, apud Deum et homines omnino uolumus excusalí esse el absoluli. Nos patruo no stra, Electo eorum, et Clero et toti familia; Saltzb.2) curiam et locum apud Wolmaciam 3) ex iudicio dedimus, sed si uos prius ad consilium nostrum uenire uelletis, forsitan ex ipso vestro consilio et nostra et principum nostrorum omnia damna ista prouideri pos- sent, ne contingerent.
a) Cfr. Chronicon Salisbargense unter dem Jahre 1172 in H. Pez Scriptares rerum Austriacarum. Tom. [. p. 345.
1) Saltzburg. 2) SalLzburgeusi. 3) Wormaciam cfr. Godofridi monachi an nale» in Freheri Berum Germanicarum scriptores Tom. I. unter dem Jahre 1173.
No. XXXIII. XXXIV. 1174. 79
Merkwuerdige Urkunden deutscher Geschichte I, ed. Sudendorf, 1849 (Google data) No. XXXII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MerkwuerdigeUrkundenI/0b0f18fd-d8c8-4cbc-8ca7-3b8f1569cc72/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success