Registrum oder merkwürdige Urkunden für die deutsche Geschichte Teil II, Nr. No. CV. , S. 683
Exemplum literarum saerce caesarea? maieslatis ad oratorem suum Rom» exislentem de vllima seplembris 1568 datarum*).
Maximiiianus secundus etc.
Magnifice fidelis nobis dilecte! Accepimus literas luas, quas non solum per veredarium nostrum, quem superioribus diebus ad te islhuc expediueramus, rescripsistj sed poslea quoque per viam Venelam, vnde itidem tabellarius per equos dispositos tuo mandato, el rede quidem, huc missus fuit, ad nos dedislj, atque inde intelleximus, quam grauiter tulerit sanclissimus dominus ponlifex maximus spem, quam feeimus duo- bus huius nostrj archiducatus noslrj1) Austriae infra Anasum ordinibus, baronum scilicet ac nobilium, sub cerlis conditionibus de lolerando vsu confessionis Augustana) eo modo, quo diuo Carolo quinlo, patruo, socero el pradecessori nostro colendse memoria), anno 1530 oblata fuerat, et quod sanclilas sua ea de causa reuerendissimum cardinalem Commen- donum, amicum nestrum charissimum, ad nos ablegare decreuerit. Et quemadmodum nobis valde inexpectatum accidit, sanclilalem cius hac nostra necessaria deliberalione et resululioite, qua) pijs et optimis nilitur ralionibus, lantopere fuisse offensam, sie quoque sunimam inde molesliam cepimus, nihil enim minus in animo unquam kabuimus facere, quam quod sanclitati eius iuslam de nobis dolendj causam praebere aut saneti- talis sua) et ecclesiu) debilam authoritatem labefaclare eique quoquomodo praeiudicare posset. Sed de his postea, quando scilicet ad Hieras sancli- talis sua), nobis per reucrendum nuncium aposlolicum reddilas, respon- debimus, el alia, qua) necessaria fuerint, persequemur el lalius agemus tibique animum nostrum explicabimus. Nunc enim cum ijs vacare ne- queamus, vt qua) valde maluram et exaclissimam requirunl oonsidera- lionem, tibj, qua) nobis occurrunt super consilio summj pontificis de mit- tendo ad nos diclo reuerendissimo legalo, clementer significaudum duxi- mus, quem vtique reuocarj vehementer cupimus.
Licet enim nobis, qua sanetitatem eius prosequimur, filialj obser- uantia gratissima esset qusecunque a sanclitate eius ad nos venirel lcga-
*) Diese llberschrift steht auf der Aussenscite der gleichzeitigen Ab schrift, aus welcher vorliegender Abdruck entnommen ist. 1) nostrj muss ausfallen.
300 No. CV. 1568.
tio, nunc lamen animo nostro grauissimae obuersantur causae et difScul- lates, tarn ad vtriusque nostrorum2) aulhoritatem et existimationemqn« muluam animorum coniunctionem tuendam pertinentes, propler quasnot solum non expedit immo etiam periculosum videtur, in presentiaram luin a sanctitate eius legatum ad nos prasertim hac de causa veaire, quoniam haud dubie eiusmodj Iegationem raultj uarijs modis essent intcr- prelaturj.
Siquidem haud dubie plerique reges et principes christianitalis et maxime ij, qui sanctitatem eius et Romanam ecclesiam non recognoscuL ueniente ad nos legato pontificio ob causam, cuius fama iam in rniuer- sum ferme christianum orbem emanauit, suspicabuntur, aliquid simollab et dissensionis inier sanctitatem eius et nos oborlum esse. Eoque pluri- mum gaudebunl, Iaetabuntur et exultabunt atque raaximopere corrobora- buntur et indurabunt in ipsorum consilijs, cogilationibus et conatibus, qui quidemnegligiminime debentseddiligenter sunt animaduertendj elobser- uandj hoc maxime tempore, quo animi hominum in vniuersum a se inuicera sunt diuulsj alque abalienatj, perpetua conflictantes diffidentia et simulüle, sunlque suspilionibus et omne genus machinationibus omnia plena magi> quam a multis seculis. E diuerso vero, qui catholicam profitentur reli- gionem, vehementer consternabuntur magnasque in angustias conijcientur Üuod quidem vtrumque sanctitati eius vt pio et communj omnium patrj pro pastoralis sui muneris ratione omnibus modis praecauendum esse censemus.
Neque etiam defuturos arbilramur inier illos, qui cum religione a- tholica non consentiunt, qui hanc sanctilatis eius Iegationem longe alio instituto susceptam esse interprelabuntur, gauisurj, sibj hunc oblatra praetextum atque occasionem magis inculcandj menlibus hominum, quod tanto studio hucusque omnibus per vniuersam Germaniam aliasque pro- uincias conalj sunt persuadere, quam vtique non negligent sed magis magisque asseuerabunt, quod finis et scopus huius legationis non sil alias, quam vt vnio et confcederatio illa, de qua inter sanctitatem eius et nos aliosque reges et principes catholicos, in perniciem illorum, qui aliam religionem profitentur, ineunda, iamdudum tractarj cceptum sil, protinos concludatur, stabiliatur et ad effectum deducatur, vnde quidem quid tur- baruin et malorum reipublicae chrislianae, iam satis superque intestrnis dissenssionibus3) et bellis distractae et dilaceratse, et praecipue affliclis regnis et prouincijs noslris, quibus alioquin a potente christianj nomto hoste perpetua imminenl pericula, expectandum sil, ita manifestum est, vt nulla prorsus opus habeal demonslratione.
Ad hsc venerunt huc proximis diebus oralores et nuncij omnium
2) nostruui statt nostrorum. 3) disscnsionibus
No. CV. 1 568. 301
electorum et aliorum quoque praecipuorum quorundam secularium prin- cipum sacrj Romanj imperij, quibus presentibus vtiqve ob arduas etiam rationes non expediret istj legationj a nobis operam darj.
Praeterea ea quoque difücultas, quae non est parus consideralionis, nobis obstat in his, quae cum praefato reuerendissimo legato agenda fo- rent, quod, cum pro noslra inlegerrima et studiosissima in sanctitatem eins voluntate nobis in hac parle rationem quoque habendam ducamus sanctitatis so® dignitatis et auctoritatis, prout eam bactenus plurimi Sem per fecimus et tueri studuimus, nollemus certe nunc viderj minorem eius- dem, quam conneniat, curam habuisse. Et proinde in ea sumus sen- tentia, si reuerendissimus legatus talia a nobis esset poslulaturus, in qui bus sanctissimo domino non possemus ex omni parte obsecundare vel gratificarj, quod tunc salius foret et magis ex dignitate sanclitatis eius, quod id Geret nullo hic existente tantae authoritatis legato.
Huc accedit, quod eadem opera et commoditate tractabit et perficiet, si quid perficj poterit, dictus sanctitatis suae Ordinarius nuncius, quae vel reuerendissimus Commendonus vel alius quisque magni nominis et ex vrbe usque profectus legatus agere et tractare poterit, cum nuncius sit vir prudentia et diligentia valde probatus, qui officio suo haclenus nos- quam defuit sed, quae suarum fuere partium, maxima semper soliciludine, sedulilate ac fide exequutus est neque in disturbando et impediendo huius negocij progressu quicquam, quod cuiuslibet hominis induslria, solerlia et assiduitate praestarj potuisset, omisit seu intcnlatum reliquit, ita ut dignos sit, quem sanclitas sua hoc nomine commendatissimum habest.
His igitnr et alijs pluribus legilimis et honcstissimis arduisque cau- sis ac rationibus inductj hortati sumus supradictum reuerendissimum car- dinalem Commendonum per adiunctj exemplj iileras, vt in eo ipso vel alio propinquo et opportnno loco, in quo eum veredarius noster presentium lator inuenturus est, subsistere aliamque sanctitatis eius resolutionem et iussionem expectare uelit. Tibj vero benigne et expresse iniungimus, vt sanctitatem eius e vesligio hac de re virtute annexarum literarum cre- dentialium cerliorem facias allegalisque praenarralis rationibus et alijs quoque persuasionibus, quas tibj solertia tua subministrabit, adhibitis nomine nostro impensissime ores et obsecres, vi, quoniam ea, quae re uerendissimo Commendono sunt iniuncla, possint etiam per te vel per reuerendumnuncium tractarj, adcuius instantiamnec plus necminus sumus facturj, quam faceremus presenle reuerendissimo Commendono, velit paternitatem eius reuerendissimam ab inslituta legatione reuocarc atque rem omnem ipsi nuncio, cui similiter hunc animum nostrum oretenus declarauimus, cmnmittere et, quod reuerendissimum illum cardinalem
No. CV. CV1. 1568
subsistere fecerimu», in meliorem partem accipere. Ilaque omni stach« et conatu elabores, vt ne isla legatio effeclum sortiaL Veredarium autem iubeas com literis et niandatis, qua; impetraturus es Rom», recta ad eum locum, vbj reuerendissiraus cardinalis responsum expectabit, properer« et inde, reddilis illj suis literis, ad nns pergere, exequulurus in eo bene- gratam et expressam volunlatem nostram. Datum Viennaj die vltiraa septembris anno MDLXVIII. Comitj Prospero ab Arch.
Merkwuerdige Urkunden deutscher Geschichte III, ed. Sudendorf, 1854 (Google data) No. CV. , in: Monasterium.net, URL </mom/MerkwuerdigeUrkundenII/1ca1ba84-18e7-4365-b1c0-8817b05642e2/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success