Registrum oder merkwürdige Urkunden für die deutsche Geschichte Teil II, Nr. No. LXXXI. , S. 351
Registrum oder merkwürdige Urkunden für die deutsche Geschichte Teil II, Nr. No. LXXXI. , S. 351
Nos Wicboldus, dei gratia sancte Coloniensis ecclesie archi- episcopus, sacri imperij per Italiam archicancellarius, vniuersis pre- sentes litteras inspecturis cupimus esse notuin, quod anno domini raillesirao C°C". nonagesimo octauo in festo beati Martini hyemalis Eraecho diclas Hake et Albertus dictus Wulf milites, apud Nuren- berg constituti coram serenissimo domino nostro Alberto Roma norum rege nobis alijsque principibus imperij, nomine procuratorio pro illustribus viris Johanne et Alberto ducibus Saxonie protesta- bantur publice ipsos dominos suos ratione ducatus sui jus habere in electione Romanorum regis et officium marescalcatus imperij debere de iure et consuetudine exercere; et nomine dominorum suorum contradixerunt, quantum in eis fuit, ne aliquis alius preter ipsos dominos suos admitteretur ad exercitium officij memorali, offerentes eosdem dominos suos probaturos ius suum in premissis, dummodo eis certa dies et locus coram eodem domino nostro rege et principibus assignentur. In huius protestationis et rei testimo- nium presens scriptum sigillo nostro duximus muniendum. Datum apud Nurenberg in festo et anno domini supradictis.
Das anhangende Siegel ist sehr beschädigt.
Merkwuerdige Urkunden deutscher Geschichte III, ed. Sudendorf, 1854 (Google data) No. LXXXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/MerkwuerdigeUrkundenII/614737ed-fba6-4359-965d-ad2a6d870b67/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success