Registrum oder merkwürdige Urkunden für die deutsche Geschichte Teil II, Nr. No. XCII. , S. 627
Registrum oder merkwürdige Urkunden für die deutsche Geschichte Teil II, Nr. No. XCII. , S. 627
Ferdinandus elc. Recognoscimus ac notum facimus tenore prae- sentium quibus expedit vniuersis. Posteaquam in foederibus, inter nos ex vna et illustrem Venetorum dominium ex altera initis, inter alia con- uenit, ut subditi hincinde ad bonorum possessionem, in qua erant ante tempora bellj, restituerentur, cum uero ratione huiusmodi fiends resti- tutionis nonnullae differentie, et dissensiones tarn ex parle nostra quam ex subditorum nostrorum latere suborle. fuissent, accidil, quod opus fuit, ut ad illas cognoscendas et definiendas ex pacto foederis Bononiensis arbitrj et Superarbiter eligerentur, quemadmodum postea electi et depu- tati fuere. Hij itaque, huiusmodi differentijs et controuersijs coram se in conuentu Tridentino per triennium actilatis et discussis, matura deli- beratione pr^uia suum landein laudum et sentenliam sub die XVII mensis iunij anno MDXXXV protulerunt. Quod quidem laudum a nobis nostro et subditorum nostrorum nominibus subinde approbatum et acceptatum atque etiam postea ad illius executionem aliqua ex parte maxime in Car- sio et Istria processum fuit. Cum uero ad restitutiones in foro Julio fiendas deuenlum fuisset, noua dissensio et differentia, super Castri Noui et Belgradi restitutione, num videlicet iuxta verba sententie. an vero per pecuni» exbursationem fieri deberet, exorta, reliquorum restitulionem remorata fuit atque impediuit. Quae quidem de castris preidiclis contentio cum medio reuerendi et magnifici don Didaci de Mendoza, caesarei ora- toris Venetijs, iam ita sopita et concordata sit, ut dicta duo castra Sa- uorgnanis, illorum possessoribus, remaneant, soluta per dominium pre- fatum siue per dictos Sauorgnanos cerla pecuniarum quantilale, quae loco caslrorum restitutionis succedat, fit sane et consequitur, quod, nulla alia inter nos et prefatum dominium differentia de huiusmodi fienda resti tutione remanente, hoc tantum reliquum est, ut sententia Tridentina siue
*) Vorliegender Abdruck ist dem Concepte entnommen.
16«
244 No. XCII. 1545.
laudum prefatum debile executioni deraandetur. Cum nos igitur per- pendamus, quod parum esset, ferre aut latas esse sententias, nisi earum executiones fierent, et propterea ex parte nostra et subditorum nostronm defeclum apparere aut interuenire nolimus, quin saluis his, qua; de pre- diclis duobus castris postea concordala esse diximus, in ceteris omnibo- praecise et ad unguem execulionem fieri faciamus iuxta seriem et teno- rem memoratae sententie Tridentinae ea tarnen lege et cunditione, quod vicissim et ex diuerso pro parte illustris dominij Veneti nobis et snb- ditis nostris ea fiant et effectualiter prestentur, ad que, ex eiusdem laudi serie et tenore tenentur: ideirco confisi de fide, integritate et rerum ge- rendarum usu et experienlia N. et N. eosdem commissarios, mandalarios et executores sententie Tridentinae pro parte nostra et subditorum noslro- rum elegimus et deputauimus, dantes, concedentes et commillenles eis plenam facultalem, potestatem et aulhoritatem, ut omnia et singula ex parle nostra et subditorum nostrorum in executionem dicte sententie fienda, executioni demandanda et adimplenda, sine ulla mora nomine nostro adimpleri fieri et executioni demandari curent, sicut ex serie pr?- dicte sententie, Tridentine viderint esse necesse et nobis faciendum inrum- bere, admonitis omnibus ijs, qui ex senlentia predicta restitui uolueriat, sicut oportet et conuenit, vt de die, qua conuenire debeant, certi sint, ad- hibendo insuper omnem curam et diligentiam, ut posthac nihil audiamus, quod dicte, sententie, contrarium sit uel esse possit. Quod si uero inier exequendum inter noslros et prefati dominij subditos aliqua; differeati? et contenliones orte, fuerint, volumus in eo casu, ut prefati commissarij, mandatarij et executores nostrj eas ipsas differentias amicabiliter vbi cum commissarijs, mandatarijs et execuloribus a prefalo dominio Veneto depulatis uel deputandis componi et sopiri curent et studeant, si aulem huiusmodi amicabilis compositio et concordia per dictos utrinque depB- tatos commissarios traclanda locum habere et effectum consequi non po tent, quod tunc huiusmodi differentie, ad prefalum oratorem ca>sareum, alias arbilrum et tanquam iudicem inter nos et prefatum dominium Ve- netum cum ulriusque partis consensu deputalum, remittantur, qui utrin que facultatem et potestatem plenariam habeat, illas differentias ad se remissas et de illis et iuribus partium sufficienter informatus et edoetns aut amicabili uia, si fieri poterit, aut iuridice procedendo decidendi et terminandi. Et quiequid ita per ipsum vna uel altera uia cognilum et decisum fuerit, ulraque pars et omnes illi, quorum interest, intererit au( interesse poterit in futurum, inuiolabiliter obseruare teneantur et obli- gati sint. Interea tarnen ab alijs reslitulionibus expeditis et claris non cesselur. Preterea poslquam prefati commissarij, mandatarij et execu tores nostrj per nos et pro nostra et subditorum nostrorum parte exequenda
No. XCII. 1545. XCIII. 1500.
exequuti et vicissim ex aduerso pro parle dominij Veneli idem factum faerit, curare debebunt s^pedicti commissarij et execulores nostri, ut litter? testimoniales reciproce dentur et recipiantur, quibus nobis et pre- fato dominio respectiue constet, omnia fuisse adimpleta, que, vigore et in executione dict? sententie, adimpleri debuerunt. Mandamus proinde et firmissirae precipimus vniuersis et singulis capitaneis, vicecapitaneis, vicedomiiiis, locumtenentibus, castellanis, prffeolis, iudicibus, iuratis ceterisque magistratibus, officialibus et personis quibuscunque, qua- cunque dignitate, officio et pr^eminentia siue authoritate fungantur, qui vigore pre,sentiutn litterarum nostrarum requisiti fuerint, ut prefatis com- missarijs, mandatarijs et executoribus nostris in Omnibus et per omnia, que. illis pro executione sententi? Tridentine. in hoc restitutionis negotio fleri, adimpleri et executioni demandari nomine nostro iusserint et im- posuerint, obedire et parere debeant et leneantur, secus sub graui in- dignationis nostre_ poena minime facturi. Harum testimonio litterarum sigilli nostri impressione munitarum. Datum Prag? 15. septembris 1545.
Merkwuerdige Urkunden deutscher Geschichte III, ed. Sudendorf, 1854 (Google data) No. XCII. , in: Monasterium.net, URL </mom/MerkwuerdigeUrkundenII/b6539785-e0a6-45a5-ba47-7780cbddde8b/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success