Monumenta Bambergensia, Nr. 96, S. 204
101. Rupertus episcopus Bambergensis archiepiscopo Mogun- tino de comite N. anathematizato"significaf. (E 208)
1075-1102 Domino et patri sanctae Moguntinae sedis archipontifici R(upertus) Dei gratia Babenbergensis ecclesiaed episcopus cum instantia precum fidele servitium.
Nos procul dubio fore illos, in quos fines seculorum vene- runt, ex ipsis, quae patimur" in dies, declaratur periculis. Nam, ut cetera omittam quibus absque morarum intervallis quatimur immo consternamur, quid umquam a barbarie nobis incuteretur atrocius, quam a nostrae fidei professoribus? Qui
a. ex V lv, Z p. 2. b. ex V 1v. Z p. 2. c. ex V 90, Z p. 190, C 4Sv, B 35v—36. i. om. YZC. e. quae patimur om. CB.
I. De quo v. Historiae Franc. fragmentuni a Roberto ad rnortem Phi- lippi I regis (ap. Duchesne Hist. Franc. Script. IV 89—90, Bouquet Rec. XII 3): „Hoc tempore tam in divina quain in humana philosophia florue- runt Lanfrancus Cantuariorum episcopus, Guido Langobardus, Maingaudus Teutonicus (i. e. Manegoldus), Bruno Remensis, qui postea vitam duxit he- remiticam. In dialectica quoque hi potentes extiterunt sophistae: Ioannes, qui eandem artem sophisticam vocalem esse disseruit, Rotbertus Parisia- censis, Roscelinus Compendiensis, Arnulfus Laudunensis. Hi Ioannis fuerunt sectatores; qui etiam quam plures habuerunt auditores". Cf. Hau- reau 1. 1. I p. 172 et 175. 2. Cf. supra versus: Super Arnulphuin Lau- dunensem.
UDALRICI CODEX. 101. 102 189
vota fidelium, precia peccatorum, respectu divini timoris post- 1075-1102 posito, quasi hereditario iure ad se transmissa, suis usibus ad- dicunt; et nos, quibus oblationum earundem credita noscitur dispensatio, vel miris irrident modis vel in vincula coniciunt vel, quantum in ipsis est, morte multare non perhorrescunt. En ego, minimus episcoporum, vester tamen qualiscunque in domo Domini cooperator, quibus et quantis calamitatibus a comite N. afficior; qui agros ecclesiae meae tamquam suos per triennium aut" eo amplius praedatoria manu occupat. Quem cum nec iure nec gratiab a tanto scelere possem revocare, con- fratrum et fidelium meorum consilio, membrum lanians et per- sequens ecclesiam Dei, secundum instituta canonum a consortio eiusdem matris ecclesie gladio anathematis recidi. Quod id- circo vestrae sanctitati significare curavi, quatinus auctoritate divinitus vobis collata pertinatiae ipsius obvietis; ne, iniquitatem scientes et silendo dissimulantes, tyrannidemc eius, quandoque nocituram, roborare videamini. Fraternis ergo compatiendo pressuris, ascendite quaeso ex adverso. Nam, quamvis pauci simus numero, communicatis tamen sinceriter viribus, Domino patrocinante cuius vicem gerimus, facile calumpnias perver- sorum propulsabimus.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 96, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/0014590c-4515-4034-8408-d617917e53ec/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success