Monumenta Bambergensia, Nr. 101, S. 207
Monumenta Bambergensia, Nr. 101, S. 207


105. Heinricus IV imperator Ruperto episcopo Bambergensi de ecclesiae Bambergensis custodia et de comitis beneficiis scribit\ (E 196)
Heinricusd Dei gratia Romanorum imperator augustus R(u- 1084-1102
a. peccuniam Z. b. boni om. V. c. ex V 87, Z p.183, C 41—41 v,
B 34. d. H. ZCB.
192 UDALRICI CODEX. 105. 106
1084-1102 perto) reverentissimo et" patrino suo in Christo dilectissimo gra- tiam suam et plurimam in Christo salutem.
Cum prae omnibus maximam in te habeam fiduciam, miror, quod totiens te pro una eademque re rogavi et nichil mihi dignum pro mea spe respondisti; praesertim cum nichil umquam ita sit arduum, quod putaverim abs te mihi denegari. Sed et adhuc, iteratas preces ingeminando, identidem dilectionis tuae dulcedinem velim exoratam, ut de custodia ecclesiae tuae inclinatius mihi aurem praebeas et eam mihi per praesentem nuntium transmittas.
Preterea, quia comes 6. obiisse dicitur, non aliter te rogo, quam ut revocem tibi in memoriam, si quid pro amoreb et vo- luntate tua fecerim; ita ut aperte in hac peticione experiar, quantum me diligas. Nec te rogo nisi talia, quae honori et pro- ficuo tuo erunt profutura. Rogo inquam: ut beneficia, quae ex te habuit, nulli promittas nec aliquid inde facias; sed totam ipsius rei actionem differas usque ad nostram utriusque ad in- vicem praesenciam.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 101, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/02e3983a-1f05-4fde-a6d9-762304ce279a/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success