Monumenta Bambergensia, Nr. 196, S. 342
189. Adelbertus I archiepiscopus Moguntinus Bambergensibus significat, propterea quod aliqui eorum cum excommuni- catis communicent, urbi Bambergensi sacris interdictum esse, donec Otto I episcopus, ipse officio fungi vetitus, satis- fecerit\ (E 290)
1118 Sanctae Babenbergensis ecclesiae clero prioribus et subditis
postIuL 28
a. iuipraesentiarum Z. b. « V ll0—ll9v, Z p. 261—262: Itcm epi- stola cuius supra ad Babenbergenscs canonicos.
1. die 28 Iul. 1118 acto.
UDALRIOI CODEX. 189 327
A(delbertus), Dei repropiciante clementia Moguntinae humilis 1118 minister ecclesiae, recta sapere et unum esse in spiritu Christi post 1 et ecclesiae catholicae.
Intuentes religiosi cleri huius honestatem et prudentiam semper ubique praedicabilem, non facile persuaderi potuit, vos in aliquo exorbitare ab ecclesiasticae communionis tramite; maxime cum habeatis episcopum animarum vestrarum1, et oportuerit vos obedire Deo magis quam hominibus. Quia melius est confidere in Domino, quam confidere in principibus, in filiis hominum; in quibus non est salus. Sed nunc — quod tamen dolentes audi- vimus — ubique a laicis blasphematur: quomodo, Romana et catholica communione postposita, episcopi quoque vestri exemplo obedientia et communione postposita2, aliqui vestrum excommuni- catis personis indifferenter communicetis. Et promiscue, quae Dei sunt, redditis obsequio caesaris.
Profecto meminisse debetis: quanta privilegia hereditastis" a Romana ecclesia, matre vestra et magistra. Que si, vias ve- 'stras gradiens, pro inobedientia perderet vester episcopus, sero peniteret; episcopali iam officio suspensus3. Sufficere autem vobis poterat, nobis quoque satis est et cuilibet discipulo, si sit sicut magister eius. Et evidens est exemplum omnibus, quia Clemens nemini loquitur, cui non loquitur Petrus.
Proinde cum haec, Deo volente, semper nobilis ecclesia inter consortes filias elegantiori et speciali excellat praerogativa, nos, qui licet indigni metropolitana fungimur cura vice beati Petri, non potuimus hoc factum vestrum dissimulare et pro loco isto non esse solliciti. Tangit etenim nos mutuum debitum, quod maiore obligatione inter nos et locum istum est a die ordi- nationis meae contractum. Si enim inter quindecim Moguntini
a. hereditatis V.
1. Ottonem I. 2. Hinc animadvertimns, ipsnm Ottonem episcopnm, licet ad Cnnonis Praenestini synodos non venerit ideoque ei Fridislariae officio episcopali interdictum sit (v. infra not. 3), cum excommunicatis ta- men non communicavisse. 3. Otto sine dubio in synodo Fridislariensi d. 28 Iuli 1118 propter absentiam „officio suspensus est"; id enim in synodo Coloniensi m. Maio ciusdem anni factum non erat, v. ep. 187 supra p. 324.
328 UDALRICI CODEX. 189. 190
1118 privilegii suffragaaeos, oleo benedictionis tamquam filios Aaron stiui.28 in sacerdotium suscitandos, ceterorum primogenitis postpositis, solum vestrum in meam benedictionem praeelegi episcopum1, quomodo non illi compatiar, ut ftlius patri? quomodo denique non commonefaciam vos, fratres, ut frater primogenitus?
Quodsi ille vias vestras vobis ostendit; et de salute et cau- tela communionis observandae ab excommunicatis, ut debuit, commonuit atque ut Sara filium suum Ysaac cum Ysmahele lu- dere non permisit et, altero in diversas culturas separato, heredem filium infra domum, quae est ecclesia, reservavit; officium, in- quam, suum fecit et vos secum pastor vester conservavit. Nos quoque — in partem apostolicae sollicitudinis vocati, fungentes tenore vicis nobis delegatae — quia scimus anathema excommuni- catae communionis inter vos esse, interdicimus in omni hoc loco divinum officium in verbo Domini et iudicio Spiritus sancti usque ad satisfactionem vestri episcopi.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 196, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/1382c72c-0f7d-46b4-b330-54936ae13f5b/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success