Monumenta Bambergensia, Nr. 87, S. 192
Monumenta Bambergensia, Nr. 87, S. 192

91. Heinricus IV imperator Ruperto episcopo Bambergensi N. quendam commendat. Petit, Wormatiam ad se accedat. De pecunia quadam addit". (E 197)
1098 Heinricusb Dei gratia Romanorum imperator augustus R(u- perto) sanctae Babenbergensis ecclesiae venerando episcopo fedus antiquae gratiae et omne bonum.
Quiddam, quod ad nostram intimam voluntatem spectat, N. nostro erga te diligenter agendum studiose commendavimus. Cui ut te exorabilem praebeas et, quod petit, nostri causa ei annuas, unice postulamus. Sin autem, usque ad nostram prae- sentiam differ; ita ut nichil inde agas.
Nam id omni dubietate" remota volumus et accuratissime petimus: ut, postposito omni negocio et remota omni occasione, Wormatiam ad nos venias; quia plurimum consilii tui pru- dentissimi et auxilii indigemus. Illic negocium ducis W(el- fonis)1 et filiorum suorum3 tractaturi sumus et nostrum. Et praeterea multos Saxones et eorum legatos illic habebimus.
Relatum est nuperrime nobis, quod adhuc pecuniamA illam non dedisses, pro qua rogavimus. Quapropter rogo te, ut, si nondum in hac re nostram impleveris peticionem, festines quanto- cius dare. Quia magnum impedimentum est nobis et incommo- dum, illos tam diu morari.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 87, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/2913a7e2-5db8-472c-b45c-c38363c626b3/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success