Monumenta Bambergensia, Nr. 117, S. 244
117. Fridericus comes palatinus aliique Saxoniae comites Hein- ricum V regem, ut ad se veniat, invitant". (E 225)
1104 Dec. Domno regi H(einrico) F(ridericus) palatinus comes, comes -1105 ian. q ^ comes l_ a Deo coronam eterni regni, ex se promptissima
servitia.
Considerantes laborem ecclesiae, defectum regni, summae divinitati attribuimus, quod ad hec relevanda et corrigenda ani- mum et voluntatem vos concepisse cognovimus. Ut ergo, que strennue cepistis, gloriose perficiatis, nos et nostra vobis offe- rimus; et ad nos summa fidelitate vos invitamus. Apud nos episcopatus quidam et abbatiae sunt vacuib, quidam male lo- cati; qui per vos in meliorem statum redigentur. Ibique ad re- gios usus multa modo sunt aperta, multa cito aperienda. Ve- nite desideratus, vincite viriliter, regnate feliciter.
Premittite de fidelibus vestris, qui nobiscum loquantur apud N., quandocunque vobis visum fuerit. Postea, accepta securi- tate, securus venietis.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 117, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/2ad971fa-3bb7-400e-9616-d2b5effb1320/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success