Monumenta Bambergensia, Nr. 13, S. 51
Monumenta Bambergensia, Nr. 13, S. 51



14. Conradus II imperator, ab Ernosto II duce (Sueviae) ac- cepto Wizenburgo eidemque tradito Bavariae ducatu, de eius clientum iuribus sfatuit"1. (E 121)
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Cuonradus di- 1029 vina favente clementia Romanorum imperator augustus. Omnium a1'~° Dei nostrique fidelium, praesentium scilicet ac futurorum, uni- versitati notum esse volumus, qualiter nos interventu ac peticione dilectae coniugis nostrae Giselae imperatricis augustae et aman- tissimae nostrae prolis Heinrici regis nec non fidelis nostri Ekkehardi comitis tradicionem Ernosti ducis suscepimus, scilicet Wizenburch cum omnibus appendiciis suis, ob honorem regni; petentibus quoque clientibus atque assentientibus, eo videlicet tenore, ut infra quatuordecim dies liceret eis excogitareb, qua- liter eidem regno apte possent contingere. Petebant itaque primum in hunc modum: Optamus et obsecramus, imperator auguste, ut iura beneficiorum nobis firmentur praeceptis impe~ rialis potestatis. Deinde pro filiis ac posteris nostris e/flagi- tamus, ut, dum primum curiam vestram frequentare nituntur, per praesentem annum propriis bonis suis vobis deserviant; nichil accipientes, excepto in prima anni festivitate pelles cum pellicio. Expleto autem hoc anno, accipiant iuxta iusticiam
a. ex V 47 — 47», Z p. 335. b. cogitare V.
1. Facile cognitu est, huius diplomatis excerpta tantum ab Udalrico tradita esse.
3*
36 UDALRICI CODEX. 14
1029 suam beneficium suum, scilicet mansos regales tres. Sin autem, aai,2° potestatem habeant ubivis terrarum degere, nisi iusto beneficio revocentur. Denique pro filiabus nostris petimus, ne umquam cogantur in servicium pedissequarum, excepta Italica expedicione. Tunc quidem proficiscantur Wizenburch feria secunda ad re- sarciendas" vestes seu quaelibet necessaria usque in feriam quartamb. His singulis ad servicium decrevimus dandum urnam unam medonis, dimidiam vini, quinque cervisiae" singulis diebus, similaginem unam et subtilem panem unum et duodecim vo- catias, modium unum de pabulo. Venationes nemoris, scilicet ferarum bestiarum avium piscium apum examen, feni secationem eo iure petimus, quo a domino nostro hactenus habuimus. Hec est tradicio comitis Ernostid, pro qua recompensato sibi honore ducatum Baioaricum tradidimus. Primi servitorum eius fuerunt Reginzo" de Salebach, Wizo de Wimeresheim, Adelger de Curte. Igitur, ut hec nostra auctoritas stabilis et inconvulsa omni per- maneat evo, hanc cartam inde scriptam subtusque manu propria roboratam sigilli nostri impressione iussimus insigniri. Iu- sticia eorundem clientum, scilicet singulorum, est: ut in Italica expedicione singuli ab imperiali tradicione accipiant decem ta- lenta et ferramenta quinque equorum, pelles caprarum duas, et burdonem unum, oneratum duabus manticis plenis necessariorum, cum serviente trahente, alio pellente; et uterque talentum unum et caballum accipiat. Domino eorum victus post alpes1 trans- cursas de curia detur. Ubicunque rex vadat in expedicione al- terius terrae, dentur clientibus quinque talenta et caballus absque onere et ferramenta quinque equorum et duae pelles caprarum. 6dalricus* cancellarius vice Arbonis archicapellani recognovi. Data 13 Kal. Iunii, indictione 12, anno ab incarnatione Domini 1029, anno vero regni domni Cuonradi 5, imperii autem 3. Actum Tungirde.
a. resarciandas V. b. in feria quarta V. c. cervise Z. d. Ernusti V. e. Rengoz V, Reginzo Z. i. alpell Z. g. Oadalricus V.
UDALRICI CODEX. 15—17 37
15. Elogium sepulcrale Cunigundae imperatricis". (E I 11) Anno dominice incarnationis MXXXIIP, indictione I, VNon. 1033
Marcii C5negunt" imperatrix, mater pauperum, dives ipsa di- vitem migravit ad Christum. •
Equali merito C8nigunt" sociata marito,
Quem vivens coluit, morte locum tenuit, Felix morte sua. Cui vitam contulit illa
Mors inmortalem continuamqued diem. Nam — veluti granum moriendo vivificatum —
Que bene premisit, centuplicata metit.
16. "Epitaphium1 Eberhardi primi Babenbergensis episcopi. (E I 12)
Qui legis hunc titulum, reminiscere, quod sumus unum: 1040 En ego sum pulvis, tu quoque pulvis eris. S"~'1"
Est breve, quod fueram; quod ero, non desinet unquam, Respirat rursus cum cinis occiduus.
Parce, superstes homo, fallenti credere mundo, Cum bona promittat; fallere semper amat.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 13, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/2adda0c7-6a6a-417e-b950-149fd39fff1b/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success