Monumenta Bambergensia, Nr. 91, S. 198
94. Heinricus V rex Heinricum IV imperatorem rogat, mandet Heinrico Crasso comiti>t ut sibi Salfeldam profecturo prae- sidium det. Natalem Christi diem ab imferatore secum agi cupit* . (E 183)
-1100 Domino patri venerando H(einricus), Dei gratia id quod est,
cum fideli orationum instantia devotissima ac semper parata
servicia.
Diligens caritas et affectuosa paternitatis vestrae serenitas, quae in gerendis rebus meis sollicitam semper exbibet consulta- tionem, hoc plane hortatur et suadet: ut universae consilii mei intentiones vos praecipue respiciant et ad exequenda negocia mea, prout tempus et necessitas exposcit, familiariter vos in- vitent. Quouiam igitur, ex consiliis meorum nuper inductus, inchoante dominico adventu Salevelt ire decrevi — quod et in- dustria vestra sepe litteris, sepe vivis vocibus paterne me com- monuit — commodum quam maxime duxi, ut hoc iter et uni- versa, quae honori et utilitati vestrae conveniunt, iuxta mode-
a. orn.B. b. ex V S4v—85, Z p. 177 — 178.
UDALRICI CODEX. 94. 95 183
rationem consilii vestri disponam et peragam. Nichil enim, ut 1099- verum fatear, usque adeo grave vel impedimentum mihi poterit incumbere, quod non videatur participatione consilii et favoris vestri felices exitus posse invenire.
Nunc ergo ad huius negocii iuceptionem hoc precor et fa- miliariter suggero: ut favor vester apud H(einricum)1 filium O(ttonis) ducis tutam viam mihi ceterisque, qui mecum pro- fecturi sunt, caute provideat.
Hoc quoque, venerande pater, summopere postulo: ut vos ipse in praedicto loco ad nos venire et dominicam nativitatem nobiscum agere dignemini; quatinus praesentia vestra ipsam sol- lempnitatem nobis letam efficiat et ceteras res nostras patrociniis suis sustentet et regat. Quicquid" autem paternitas vestra super hac re deliberaverit, nobis insinuare non diflerat; ut in tempore scire possimus, quid tandem agere vel sequi in hac re debeamus.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 91, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/2f3c5cc6-64b0-4b9e-9c1b-221cb4484f74/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success