Monumenta Bambergensia, Nr. 144, S. 274
Monumenta Bambergensia, Nr. 144, S. 274

141. N. comes, advocatus ecclesiae Bambergensis, eidem eccle- siae praedium quoddam tribuit'. (E 110)
1108 Notum sit omnibus Christi fidelibus tam futuris quam prae- sentibus, quod comes N., advocatus Babenbergensis ecclesiae, tra- didit praedium suum N. sancto Georio pro redemptione auimae suae et parentum suorum; eo videlicet pacto, ut N. et filius eius N. absque contradictione possideant idem praedium usque in finem vitae suae, ita sane, ut praedicti comitis anniversarium diem pia recolaut devotione. Post quorum obitum transeat prae- dictum allodium in potestatem Babenbergensium fratrum, qui etiam anniversarios dies, comitis videlicet aliorumque duorum, fideli debent frequentare commemoratione. Quodsi post mortem comitis quisquam per violentiam eripere voluerit N. et filio ipsius possessionem supradicti praedii, episcopus Babenbergensis una cum fratribus, id ne fiat, summa auctoritate defensare debent. Si vero episcopus, quod absit, vel fratres tale aliquid moliti fuerint, scilicet ut illis duobus auferant pacta praesentis vitae praesidia, irrita et supervacua erit praescriptae oblationis tra- dicio. N. quoque filius comitis nullam habeat potestatem eiusdem praedii, vivente matre sua. Uterque vero, quam diu vivat, per- solvant fratribus ex eodem praedio solidum unum per singulos annos. Facta est hec delegatio 14 Kal. Iunii anno ab incarnatione dominica 1108, indictione 32, coram O(ttone) Babenbergensi
a. monemus VZCB, ammonemus G. b. Thungris V. c. Ratisponam 0.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 144, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/30b2493e-76b6-4a89-b592-15f5f41b9297/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success