Monumenta Bambergensia, Nr. 44, S. 125
50. Gregorius VII papa Heinricum I episcopum Tridentinum miratur ad suas litteras non respondisse. Heinricum IV regem iuste excommunicatum esse, ante diem 1 Augusti perspectum iri. Hortatur, ut milites sibi auxilio mittat1.
(E 152)
Gregoriusk episcopus servus servorum Dei fratri et coepi- 1076 scopo Tridentino Heinrico1 salutem et apostolicam benedictionem. ^1"1-~1
Miramur, fraternitatis tuae prudentiam verba nostra ne- glexisse, ut secundum ea nullum decreveris dare responsum, maxime cum post synodalem sententiam in Heinricumm regem prolatam dilectio tua minime differre debuerit. Ad cuius ni- mirum sententiae promulgationem nos, iusticiae zelo impulsos et non aliqua commotione" iniuriae concitatos, manum exeruisse", neque sollertiam tuam ignorare neque aliquem sanae mentis ho- minem putamus posse ambigere. Quod tamen si in dubium cui- quam deveniret, constat, eius rei rationem prius ex nobis fore 8crutandamp quam in illum praeiudicium factum temere esseq credendum. Verum, utcunque sese opinio habeat factumve inter- pretenturr, illud procul dubio de" clementia divina sperantes pro-
a. in add. E. b. te add. CB. c. ne pigeat om. E. d. communi E.
e. et om. CBE. i. et add. VZCB. g. moratus G. h. Valete add. G. i. ex
V6Sv — 66, Zp.US—116, G47v—48. k. G. VZ. I om.VZ. m. H. VZ.
n. promotione G. o. exercnisse G. p. scrntandum G. q. esse esse G. r. interpretetur G. s. om. G.
1. die 15 Maii 1076. 2. quae cartula, epistolae addita, non iam Bnperest .
110 UDALRICI CODEX. 50-52
1076 mittimus: festum beati Petri1 non prius transeundum, quam in "^-1"1' cunctorum noticia certissime clareat, illum iustissime esse ex- communicatum. Et inde fraternitatem tuam inonemus", ut certos nos studeat facere, utrumb Deo obedire an hominibus magis elegerit utrumve iustitiae obtemperando fidem Deo et sanctae Romanae ecclesiae observare, quam filiis iniquitatis adherendo" conculcare censuerit.
Rogamus etiam atque invitamus: ut ad servitium beati Petri pro posse tuo milites mittere studeas; eosque si decre- veris mittere, Mathildaed filiae nostrae notificare procures, cuius ope conducti securi" possint ad nos et sine impedimento, favente Domino, pervenire.
51. Versus de Gregorii VII et Ueinrici IVinimicitiis1. (E I 3) 1076 Querit apostolicus regem depellere regno.
Rex furit e contra, papatum tollere papae. Si foret in medio*, qui litem rumpere posset Sic, ut rex regnum, papatum papa teneret, Inter utrumque malum fieret discrecio magna.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 44, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/343c929e-5b45-46c8-826d-9a4c9194c4e4/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success